Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nec erubescit ex multiloquio inmemor sui et animam hominis nolens a conditionis exordio sic uocatam, sed ex eo, quod, quae prius mens et sensus erat, frigus neglegentiae et infidelitatis\' adsumpserit. quae etymologia magis Graecae quam Latinae linguae conuenit. sin autem aequalem dei et in forma illius constitutam animam adserit saluatoris, ergo et illa ex frigore caritatis sortita uocabulum est et prioris nominis perdidit dignitatem. generalis enim illius disputatio est animas hominum appellatas ex eo, quod calorem pristini feruoris amiserint.

igitur, si omnium animae recepto frigore sunt uocatae et confitetur habuisse animam saluatorem, sequitur, ut et ipsam demente et sensu dicat ad huius modi uocabulum commigrasse. quod licet sermone taceat apertaque inpietas illius insaniam reprimat, tamen ipsa dicere necessitate conpellitur, quae prioribus datis ordine nectit sequentia. aut enim negare debet habuisse animam saluatorem, ut apertissime contra euangeliorum ueniat auctoritatem, aut, si non potest sibi contraria loqui, etiam hanc ex frigore caritatis de mente et sensu confitebitur animam [*]( I3 *Rom. 1, 22-23 14 cf. Ioh. 1, 14 ) [*]( 1 serui formam V et] at s orige(ea;i T)nis TV 2 dimersus Ta.c.V 3 ueneran(n sJ,)tur V 4QSSCS U mutauerunt V 7 pr. et om. V 9 impietatis UV aequalis TV est om. V immut. illi V 11 et (del.) sic et U sic TV mutauit V 12 anima V 13 ads. om. V 16 condic. TU 18 eth(h s.l.V)im. Tp.c.m2V etoem. JTa.c.m2 graecae huic g 19 si g deo g 20 et illa om. V 24 an. hab. s 26 sermo nec T aperteque U 27 ipse U 28 dictis g 29 apertissimam V )

200
nuncupatam; omnium quippe animas, qui recesserint a deo et calorem diuinae caritatis amiserint, ex frigore aestimat appellatas. quis non credat eum hoc sacrilegii fine contentum?