Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Facessant igitur stultissimi mortalium, immo descendant in in fernum uiuentes, sicut psalmista testatur, et praeceptorem inpietatis suae ibi esse cernentes clamitent: e t tu captus es, sicut et nos, et inter in fernum es; descendit in infernum gloria tua et reliqua.

talis pastor gregis morbidi Christum ubique suggillat iniuriis et diabolum honore sustollit, dum illum adserit purgatum uitiis atque peccatis pristinam aliquando gloriam recepturum et hunc regnare desistere simulque cum diabolo sub patris imperio redigendum, ut magis ad Origenis blasphemias quam ad uociferationem Iudaeorum propheta mirabundus exclamet: obstupuit caelum super hoc et inhorruit ualde, dicit dominus, eo quod duo mala fecerit.