Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Itaque nulli dubium est, quin, qui deus permanet in aeternum, simul habeat et regnum et super ipsos quoque, quos regni possessione donauit, rex perpetuus appelletur congruum habens diuinitatis imperium nec quicquam in se rude et nouum nisi [*](5 cf. I Cor. 2, 8 6 *Matth. 27, 40 11 *Luc. 23, 42 16 *Matth. 25, 34 I 19 *I Cor. 4,8 22 Ioh. 3,31 23 *Rom. 9, 5 i| ) [*]( 2 simulant ς omne Ta.c.m2 omnis cet. et dolus et U 3 ut] et u uirtutum codd. praet. T nitantur u 7 reedificas V 8 in carne g 11 latronig ihs u, om. g 12 tum V 14 origenis TVu iactet Tp.c.m2V iaciat Uu 15 consequentia u perceptionem V 16 paratum Uu 18 car. illo s eo] eum (s.l.)V Paulo] apostolo u 19 et] atque U, om. V 20 et ut u regnemus u 22 iohannis Ta.c. clamet et TV ueniit V 23 supra u 24 et om. Vu xps iuxta carnem u quia u 25 omnia Uu 28 donabit Uuj )

165
adsumptionem fragilitatis humanae. si enim iuxta Origenis insaniam post multorum circulos saeculorum Christi regnum est finiendum, consequens inpietati eius est dicere, ut et deus esse aliquando desistat; et, qui regni terminos ponit, cogitur idem de diuinitate sentire, quae perpetuitatem imperii naturaliter possidet.

quodsi regnat sermo dei, utique deus est et hac ratione colligitur, quicumque temptauerit finem regno eius inponere, ad id eum deuolui, ut Christum credere conpellatur et deum esse desinere. sed haec garriat magister indoctus cum sectatoribus inpiis, nos Christi regnum credamus aeternum et in sollemni die cantemus cum angelo atque dicamus: regni eius non erit finis. si enim unum cum patre est, numquam ex eo, quod unum est, cessaturus esc et unio patris et filii numquam diuidetur in partes nec, quod dicitur \'unum sunt\', aliquando unum esse desistent.