Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nec similitudo nostra m diumitatis est mutata naturam nec diuinitas in nostrae naturae uersa est similitudinem, sed manens, quod in principio erat, deus uerbum et in se nos glorificans non uenit iuxta Hieremiam, ut diceret: heu mihi, mater, ut quid me genuisti, uirum, qui iudicer et discernar omni terrae? non profui neque profuit mihi quisquam, qui libertatem donaturus aduenerat.

nec iuxta Esaiam uociferabatur: uae mihi, quia, cum sim homo et inmunda labia habens in medio populi inmundalabia habentis habitem, regem dominum sabaoth uidi oculis meis. ipse enim erat rex gloriae, ut in uicesimo tertio psalmo scriptum est, in patibulo uictor existens et hostilia bella conpescens, ut hominem fictum ex humo caelorum habitatorem faceret et tropaei sui communione donaret.

Igitur, quamquam hoc nolint, qui eum putant in alium conmutatum, Iesus Christus heri et hodie ipse est et in aeternum, numquam habiturus regni sui finem iuxta sceleratum Origenis errorem, ne cessante regno etiam aeternitate priuetur, sed coram omnibus loquens: ego in patre et pater m me.