Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nec Moyses inprecans et dicens: dominus deus uester multiplicet uos et ecce estis hodie sicut stellae caeli in multitudine. dominus deus patrum uestrorum addat uobis, sicut estis, ■ milies et benedicat, ut locutus est, hoc petebat, ut animarum in caelo cateruae peccantes Israhelitici populi gentem conderent. quod esse discrepans apertissime patet, ut, qui pro delicto populi precabatur: si dimittis peccatum hoc populo, dimitte; sin. autem, dele me de libro, quem scripsisti, postulet multiplicari filios Israhel; quos si nouerat animarum ruinis crescere, non e contrario precaretur, ne propter uitia melioris substantiae natura uilior conderetur?

cur Dauid inprecatur in psalmo: benedicat te dominus ex Sion et uideas, quae bona sunt, in Hierusalem omnibus diebus uitae tuae et uideas filios filiorum tuorum, si animarum peccato iusti uiri augetur genus, et audet dicere: ecce sic benedicetur homo, qui timet dominum, cum sciat animas delinquentes [*]( 1 cf. Hebr. 13, 4 5 *Hebr. 13, 4 8 cf. I Reg. 1, 10-11 11 *Deut. 1, 10-11 18 *Ex. 32, 31-32 23 *Ps. 127, 5—6 27 Ps. 127, 4 ) [*]( 1 negat u 2 et] ut g 3 iuncte V 4 uult om. u loquitur u non om. U nos audiat U 5 nuptias u 6 et quom. ium. om. U quomodo cubile u 8 helcanae U elchane V uirile g ut] et u 10 grauis u graui cet. deserant u j 11 inpcassen(exp.)tw dominett 13 multitudine U domine Ta.c.u 14 sicutiw 15 et loquutus u 17 esse] est u 18 deprecabatur u dimittas g huic Vu 20 postulat u si u, om. cet. 21 non u et non cet. et u 23 deus u 24 syon UV u hier. T irlm V iher. Uu 25 et om. U 26 pecc.] depulsione et exitio s augeretur u 27 omnis homo u )

179
corporum uinculis alligari et in huiusce modi carcere iudicio dei poenas luere peccatorum?

quomodo deus loquitur per prophetam: si audisses praecepta mea, fuisset utique quasi fluuius pax tua et iustitia tua sicut fluctus maris et sicut harena semen tuum et soboles uteri tui ut puluis terrae? qui enim dei praecepta conseruant, non debent accipere praemium animarum de caelo ruinas, quae ligatae corporibus sobolis eorum incrementa multiplicent.

si autem uolunt discere, quae sint humani generis exordia, audiant dicentem Moysen: tulit deus de terra et finxit hominem et insufflauit in faciem eius spiritum uitae et factus est homo in animam uiuentem, id est inmortalem. deus quoque benedicens Adam et Euae ait:crescite et multiplicamini et replete terram.,

Si animae post peccatum mittuntur in terras, ut nascantur in corporibus, non erat rationis benedici Adam et Euae, cum causa peccati maledictionem potius mereretur. denique, postquam plasmauit eos, benedictionis uocibus prosecutus est, quos postea uoluntate peccantes maledictione percussit.

ex quibus colligitur nequaquam propter animarum peccata corporum substitisse naturam. audiant rursum dicentem deum: ego feci terram et hominem in ea et Dauid: caelum caeli domino, terram autem dedit filiis hominum et cessent ultra cogitationum suarum errores sequi et scripturarum magis auctoritate ducantur.