Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

non enim adquieuimus doctrinae eius, qui propter lapsus rationabilium creaturarum corpora fieri suspicatur et dicit iuxta Graeci sermonis etymologiam animas idcirco uocitatas, quod calorem mentis et in deum feruentissimae caritatis amiserint, ut ex frigore nomen acceperint, ne et saluatoris animam isdem subiacere neniis sentiremus.

solis quoque et lunae ac stellarum cursus et totius mundi pulcherrimam in diuersitate consonantiam non adserimus ex causis praecedentibus uariisque peccatis et animarum uitiis accidisse nec bonitatem dei multo tempore praestolatam, ut non ante faceret uisibiles creaturas, nisi inuisibiles deliquissent.

nec uanitatem appellamus substantiam corporalem, ut ille aestimat aliis uerbis in Manichei scita concedens, ne et Christi corpus subiaceat uanitati, cuius edulio saturati ruminamus cotidie uerba dicentis: nisi qui comederit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit partem mecum.

nam si natura corporea uana est et futilis iuxta Origenis errorem, cur Christus surrexit a mortuis, quare nostra corpora suscitauit, quid sibi uult Paulus scribens: s i mortui non resurgent, nec Christus resurrexit; si autem Christus non resurrexit, uana est fides nostra?

Ex quo perspicuum est non corporum naturam esse uanam, sed eos credere uanitati, qui non putant eam resurgere et manere [*]() [*](7 cf. Origi negi dgxeiv (Rufinus) IIS,3 19*Ioh. 6,54 23 *I Cor. 15,13—14 ) [*]( 1 babyll. Ta.c. babil. Vu 2 usti u 3 sarrabara T sarraballa V saraballa s immutata V protectione Tu 4 de om. s sanctae om. u 5 odor ignis] origenis u peruersae] per se u 6 lapsum g ir(ex in)rationabilium ua.c 7 corpore u gregis u 8 ethym. U etim. V ethim. (ex etem.) T etimologiat (sic)u 9 amis(exp.)serit V ut] et u 10 acciperent T(all. e ex i m2)JJ anima u hisdem Tp.c.m2U iisdEm g 15 fac. ante V 17 in aliis u manicheis u concidens Tp.c.m2Vu 19 quis Uu com. u 21 corporum u futilis g furtilis U fictilis u subtilis TV 22 resurrexit s suscitabit s 23 resurgt u 24 neque U surrexit g 27 uanitatem g non cm. u et non u ) [*]( LV. Hieron. Epist. II, Hilberg. ) [*]( 12 )

178
perpetuam. honorabiles quoque condemnat nuptias negans subsistere corpora, nisi prius animae in caelo peccauerint et inde praecipitatae quasi quibusdam ergastulis corporum uinctae fuerint.

et ille quidem sentiat, ut uult, loquatur, ut non timet: audiat nos cum Paulo suis auribus inclamantes honorabiles nuptiae et cubile inmaculatum. et quomodo inmaculatum, si, anima uitiis sordidata carne circumdatur? et culpae subiacebit ! Anna, uxor Elcanae, semen uirorum postulans, ut propter desiderium-\' derium mulierculae animae in caelis periclitentur et una earum peccato grauis labatur in terram ac pristinam beatitudinem deserat.