Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quamquam enim mendacio resistentes passi sumus aliquid Irium puerorum, qui in camino aestuantis incendii flammarum [*]( 1 cf. II Tim. 3,8 9 *Esai. 47,12 16cf. IIIReg.22,11 18 cf. Hebr. 12, 22 23 *Esai. 48, 20 27 cf. Dan. 3, 94 ) [*]( 1 iãnę U iamne u mambrae (e u) Tp.c.m2Uu moyse Ta.c. 2 praest. mag. V 5 erit] est u 6 et om. U quo g substitit U; add. et u 8 partem V 10 et] in u 12 tibi prod. u haec om. T scriptura testetur V detestentur Tp.c.m2 14 quaeque] quoque u numera(a ex e V)nda TVu 15 scire] uidere u orig. inp. u origenis T 16 esse se u esse om. s sedeciae (m2 zedechiae) T sedechiae eel. prophetae u 18 hier. T iher. cet. 19 moisen V danihel U 22 babyll. Ta.c. babil. Uu specula U 24 babyll. Ta.c. babil. Vu caldeorum u 25 ingredir(r s.1.)emur u irlm V iher. Uu in] de V 26 enim om. s maledico resistente u simus V 27 incendio up.c.m2 )

177
uicere naturam, tamen non praeualuit contra nos ignis Babylonius nec capilli nostri adusti sunt — extrema uidelicet ecclesiasticae dogmata ueritatis - nec sarabara mutata, quae in protectionem animarum de testimoniis scripturae sanctae nobis sapientia texuit, nec odor ignis in nobis est, peruersae scientiae flamma discurrens.

non enim adquieuimus doctrinae eius, qui propter lapsus rationabilium creaturarum corpora fieri suspicatur et dicit iuxta Graeci sermonis etymologiam animas idcirco uocitatas, quod calorem mentis et in deum feruentissimae caritatis amiserint, ut ex frigore nomen acceperint, ne et saluatoris animam isdem subiacere neniis sentiremus.

solis quoque et lunae ac stellarum cursus et totius mundi pulcherrimam in diuersitate consonantiam non adserimus ex causis praecedentibus uariisque peccatis et animarum uitiis accidisse nec bonitatem dei multo tempore praestolatam, ut non ante faceret uisibiles creaturas, nisi inuisibiles deliquissent.

nec uanitatem appellamus substantiam corporalem, ut ille aestimat aliis uerbis in Manichei scita concedens, ne et Christi corpus subiaceat uanitati, cuius edulio saturati ruminamus cotidie uerba dicentis: nisi qui comederit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit partem mecum.

nam si natura corporea uana est et futilis iuxta Origenis errorem, cur Christus surrexit a mortuis, quare nostra corpora suscitauit, quid sibi uult Paulus scribens: s i mortui non resurgent, nec Christus resurrexit; si autem Christus non resurrexit, uana est fides nostra?