Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Fautor daemonum et non hominum crebris calumniis lacessit filium dei et denuo crucifigit non intellegens, in quam profundam et horribilem inpietatis uoraginem detrahatur. consequens enim est, ut, qui priora susceperit, suscipiat et quae sequuntur, et, qui pro daemonibus Christum dixerit crucifigi, ad ipsos quoque dicendum esse suscipiat: accipite et edite; hoc est corpus meum et: accipite et bibite; hic est sanguis meus.

si enim et pro daemonibus crucifigetur, ut nouorum dogmatum adsertor adfirmat, quod erit priuilegium aut quae ratio, ut soli homines corpori eius sanguinique communicent non daemones quoque, pro quibus in passione sanguinem fuderit? sed nec daemones audient: accipite et edite et: accipite et bibite nec dominus sua praecepta dissoluet, qui discipulis ait: nolite dare sanctum canibus nec mittatis margaritas uestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conuersi disrumpant uos.