Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uerum quid ista memoramus, cum in tantam eruperit uecordiam, immo dementiam, ut aliud saluatori crimen inpingat dicens eum et pro daemonibus ac spiritalibus nequitiis apud superos adfigendum cruci ? nec intellegit, in quam profundum inpietatis conruat barathrum. si enim Christus pro hominibus passus homo factus est, ut scripturarum testantur eloquia, consequens erit, ut dicat Origenes: \'et pro daemonibus passurus daemon futurus est\'. hoc enim necessitate cogetur ut inferat, ne ab eo, quod coepit, discrepare uideatur et ut imitetur blasphemias Iudaeorum, quos semper imitatur; et illi enim Christo similiter loquebantur: daemonium habes et: in Belzebul, principe daemoniorum, eicis daemonia.

sed absit, ut pro daemonibus Christus passurus sit, ne et ipse daemon fiat. et qui hoc credunt, rursum crucifigunt et ostentui habent filium dei, qui nequaquam, ut semen Abraham adprehendit, ita- adsumet et daemonum, ne pro illis quoque crucifigatur. nec daemones pro se deum in passione cernentes cum propheta clamabunt hic peccata nos t rap o rtauit et pro nobis dolet neque cum Esaia dicent: liuore eius sanati sumus nec pro daemonibus sicut pro hominum genere quasi ouis Christus ducetur ad uictimam nec pro eorum salute dicetur: proprio filio non pepercit, quia nec daemones clamabunt traditus est pro peccatis nostris et resurrexit pro iustificatione [*](13 Ioh. 7,20.8,48.52 14*Luc,ll,15 16 cf. Hebr. 6, 6 20*Esai.53,4 22 Esai. 53,5 23 cf. Esai. 53, 7 24 *Rom. 8, 32 25 *Rom. 4, 25 ) [*]( 1 moriatur TV origenis T 3 affirmare V 4 ista] ita u irruperit V 5 uictoriam g saluato V impinguat V 6 pro om. V ac] et pro u 8 baratrum UVu pass. pro homo Uu 9 erit] est u 10 origenis T orrgenes V est ex erat U hac Tp.c.rn2 11 cogitur Uu ut inf.] inferre g 12 et , ut-semper u, om. cet. et om. g 13 imitator T imit(ea;p.)tator iudeorum V II imitatus iudeos U et om. V simil. om. V 14 belze(ex i)bul T belzebub U beelzebub Vu 18 habraham T demonium u ne] ut g 19 dominum u 20 clamabant V 21 esaya Uu eseia (m2 isaia) T isaia V 23 genere om. u 24 si proprio u pep. deus u 25 clamabant V proclamabunt U 26 surrexit UV propter iustificationem nostram V )

169
nostra Paulus quidem perspicue scribit: tradidi enim 3 uobis in primis, quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas, illas in testimonium uocans et uolens earum auctoritate firmare, quod dubium est; Origenes autem absque ullo diuinae uocis testimonio uim facere nititur ueritati et extincta lucerna inuenire eam.