Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cetera praetermitto, quomodo nobis necem inferre temptauerint. et quibus insidiis hoc machinati sunt, quando etiam ecclesiam, quae est in monasterio Nitriae, postquam damnati sunt, occupauerunt, ut et nos et plurimos nobiscum episcopos ac monachorum patres et uita et aetate uenerabiles ingressu eius prohiberent conductis libertinis et seruis, qui propter gulam et uentrem ad omne facinus armati sunt!

cumque oportuniora ecclesiae quasi in obsidione urbis tenerent loca, palmarum ramis fustes et baculos protegebant, ut sub pacis insignibus paratos ad caedem animos dissimularent. et ut firmior esset factio et promptior cuneus ad audaciam, multis ingenuorum pecunias diuisere, qui acceperunt, A non ut sceleri consentirent, sed ut nobis proderent conatus eorum I et paratas insidias panderent ad cauendum.

quod cum cerneret innumerabilis frequentia monachorum, coeperunt omnes uociferari et paucorum furorem consono clamore terrere, ut saltim metu collectam fieri sinerent et ecclesiae iura seruari. et nisi gratia dei multitudinis impetus refrenasset, et euenisset aliquid, quod solet in seditionibus fieri; in tantam enim nefarii homines temeritatem, immo insaniam proruperant, ut sanctae quoque conuersationis monachi et semper mansuetissimi eorum furorem sustinere non possent.

quae nos omnia dei auribus patienter et humiliter tulimus prouidentes saluti eorum, qui contra nos hostiliter pugnabant, ita dumtaxat, ut ecclesiasticas regulas et fidem rectam nullius amicitiis donaremus, quia potens est dominus et nobis et omnibus seruis suis in commune concedere, ut necessitudini hominum praeferamus fidei ueritatem.

simulque et uos petimus, ut singuli cum populIs, qui uobis crediti sunt, oretis attentius et deum misericordiam deprecemini, quo possimus diabolicis hereticorum insidiis resistentes habere pacem cum his, qui semper pro ueritate pugnauerunt, [*]( 4 hoc] id Vall. etiam] et Vall. 6 plur.—episc. scripsi plurimis-episcopis u plurimi-episcopi Vall. 7 proiberent (non prohibentur) u prohiberen-I tur Vall. 10 bacillos Vall. 14 prouiderent (ui exp.) u 18 sinerent Vall. sineret u 19 impetum Vall. et euenisset scripsi et uenisset u euenisset Vall. 21 praeruperant Vall. 23 possent Vall. possint u dei] surdis coni. Vall. . 25 amittiis u 26 quia] quod Vall. 27 perferamus u 28 unitatem Vall. 30 diabolicis om. Vall. )

155
omnesque simul coronam iustitiae praestolemur. fratres, qui uobiscum sunt, plebs, quae mecum est, in domino salutat.