Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in alias quoque inpietates furibundus exultat uolens eum, qui in consummatione saeculorum et in destructione peccati semel passus est, dominum nostrum Iesum Christum pro daemonibus quoque et spiritalibus nequitiis crucem aliquando passurum. nec meminit Pauli scribentis: inpossibile est eos, qui semel sunt inluminati, gustauerunt.etiam donum caeleste et participes sunt facti spiritus sancti, gustauerunt nihilo minus bonum dei uerbum uirtutesque saeculi [*]( 4 Orig. de resurrect. fragm. 9 *Esai. 47, 12-13 17 cf. Phil. 2, 6 21 Ioh. 1,14 27 *Hebr. 6, 4-6 i ) [*]( 2 quos (non quod) u \' 3 dialeticum u sciscitatus scripsi suscitatus u 1 sciscitatio Vall. 6 uocabulum Vall. -bulo u 9 incantionibus ua.c. 10 bene- fitiis u 13 saluam u contemplati sunt Vall. 14 facturum ua.c. 15 PARCON u etiam u et Vall. 16 assumserit u 19 sede u 22 deus Vall. dm u 24 ex(s)ultat Vall. exaltat u 26 spalibus u spiritual. Vall. 29 etiam] et Vall. )

153
uenturi et prolapsi sunt, renouari iterum ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis filium dei et ostentui habentes.

si haec scire uoluisset, immo si non ea, quae scit, contemneret, numquam apostolo contradicens pro daemonibus quoque Christum diceret esse passurum et eum praeberet ostentui clausa, quod legimus, aure pertransiens: Christus resurgens a mortuis ultra non moritur; mors ei nequaquam dominabitur. quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, quod autem uiuit, uiuit deo. hoc enim, quod dicitur \'semel\', non secundum recipit nec tertium; unde et apostolus sciens eum semel crucifigi tota ad Hebraeos affirmat audacia: hoc enim fecit semel se ipsum offerens..

Ob haec et alia plurima, de quibus scribere epistolaris sermo non patitur, condemnati sunt et eiecti de ecclesia. et fatuitati iuncta superbia episcoporum iudiciis contradicunt cohereticum suum nitentes seditione defendere et per alienas prouincias suberrantes damnati damnatum habent ducem et huius operis eriguntur.

obsecro itaque uos, fratres canssimi, ut, si illuc uenennt, praeceptis euangelicis eos ad lacrimas prouocetis. uoti nostri est et illos et alios errorem corrigere paenitentia et digne suo nomine conuersantes, ut, qui uocantur monachi — si tamen hoc esse cupiunt, quod dicuntur —, silentium diligant et fidem catholicam, quibus nihil omnino est praeferendum. sed, ut audio, imitantes zabulum huc illucque discurrunt et quaerunt, quos suis inpietatibus deuorent. putant enim insaniam fidem, audaciam fortitudinem; et idcirco erecti in super-: biam ecclesiasticae praedicationi Origenis doctrinam, quae idolatriae mixta est, praeferunt.

sicubi ergo fratres et plebem, quae , uobis credita est, turbare temptauerint, custodite gregem domini et insanos impetus eorum reprimite. nihil eis nocuimus, nihil [*](7 *Rom. 6, 9—10 13 *Hebr. 7, 27 18 cf. Matth. 15, 14 25 cf. IPetr. 5,8 . a. ) [*](3 hoc Vall. 4 uoluisset (non uoluisti) u contempneret (non contemnet) u 5 xpm diceret (non dicet xpm) u diceret Christum Vall. 6esseom.Vcdl. praeberet ,(non praebet) u hostentui u 10 in domino Vall. 11 et ex nec u, om.Vall. 12 hebreos u 15 alt. et] sed Vall. 19 istuc ueniunt Vall. 20 est] esse VaU. 21, errorem scripsi errore u errores Vall. 24 praefer. (non perfer.) u 27 praedicationis u idololatriae Vall. )

154
tulimus; una causa in nos odiorum est, quod usque ad mortem parati sumus fidem defendere.