Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cetera praetermitto, quomodo nobis necem inferre temptauerint. et quibus insidiis hoc machinati sunt, quando etiam ecclesiam, quae est in monasterio Nitriae, postquam damnati sunt, occupauerunt, ut et nos et plurimos nobiscum episcopos ac monachorum patres et uita et aetate uenerabiles ingressu eius prohiberent conductis libertinis et seruis, qui propter gulam et uentrem ad omne facinus armati sunt!

cumque oportuniora ecclesiae quasi in obsidione urbis tenerent loca, palmarum ramis fustes et baculos protegebant, ut sub pacis insignibus paratos ad caedem animos dissimularent. et ut firmior esset factio et promptior cuneus ad audaciam, multis ingenuorum pecunias diuisere, qui acceperunt, A non ut sceleri consentirent, sed ut nobis proderent conatus eorum I et paratas insidias panderent ad cauendum.

quod cum cerneret innumerabilis frequentia monachorum, coeperunt omnes uociferari et paucorum furorem consono clamore terrere, ut saltim metu collectam fieri sinerent et ecclesiae iura seruari. et nisi gratia dei multitudinis impetus refrenasset, et euenisset aliquid, quod solet in seditionibus fieri; in tantam enim nefarii homines temeritatem, immo insaniam proruperant, ut sanctae quoque conuersationis monachi et semper mansuetissimi eorum furorem sustinere non possent.