Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ob haec et alia plurima, de quibus scribere epistolaris sermo non patitur, condemnati sunt et eiecti de ecclesia. et fatuitati iuncta superbia episcoporum iudiciis contradicunt cohereticum suum nitentes seditione defendere et per alienas prouincias suberrantes damnati damnatum habent ducem et huius operis eriguntur.

obsecro itaque uos, fratres canssimi, ut, si illuc uenennt, praeceptis euangelicis eos ad lacrimas prouocetis. uoti nostri est et illos et alios errorem corrigere paenitentia et digne suo nomine conuersantes, ut, qui uocantur monachi — si tamen hoc esse cupiunt, quod dicuntur —, silentium diligant et fidem catholicam, quibus nihil omnino est praeferendum. sed, ut audio, imitantes zabulum huc illucque discurrunt et quaerunt, quos suis inpietatibus deuorent. putant enim insaniam fidem, audaciam fortitudinem; et idcirco erecti in super-: biam ecclesiasticae praedicationi Origenis doctrinam, quae idolatriae mixta est, praeferunt.

sicubi ergo fratres et plebem, quae , uobis credita est, turbare temptauerint, custodite gregem domini et insanos impetus eorum reprimite. nihil eis nocuimus, nihil [*](7 *Rom. 6, 9—10 13 *Hebr. 7, 27 18 cf. Matth. 15, 14 25 cf. IPetr. 5,8 . a. ) [*](3 hoc Vall. 4 uoluisset (non uoluisti) u contempneret (non contemnet) u 5 xpm diceret (non dicet xpm) u diceret Christum Vall. 6esseom.Vcdl. praeberet ,(non praebet) u hostentui u 10 in domino Vall. 11 et ex nec u, om.Vall. 12 hebreos u 15 alt. et] sed Vall. 19 istuc ueniunt Vall. 20 est] esse VaU. 21, errorem scripsi errore u errores Vall. 24 praefer. (non perfer.) u 27 praedicationis u idololatriae Vall. )

154
tulimus; una causa in nos odiorum est, quod usque ad mortem parati sumus fidem defendere.