Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Duas quaestiunculas tuae litterae praeferebant: unam, quare sit a deo induratum cor Pharaonis et apostolus dixerit: non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei et cetera, quae liberum tollere uidentur arbitrium; alteram, quomodo sancti sint, qui de fidelibus, id est baptizatis, nascantur, cum sine dono gratiae postea acceptae et custoditae salui esse non possint.

Primae in libris ffteoldoxcbv, quos nuper Pammachio nostro iubente interpretatus sum, Origenes fortissime respondit; quo detentus opere inplere non potui, quod tibi promiseram, et Danielem nostrum rursum conperendinaui. et quidem, quamuis mei amantissimi et egregii uiri, tamen unius uoluntatem in tempus aliud distulissem, nisi omnis paene fraternitas de urbe eadem postulasset adserens multos periclitari et peruersis dogmatibus adquiescere.