Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Non imitemur eius uitia, cuius uirtutes non possumus sequi. errauerunt in fide et alii tam Graeci quam Latini, quorum non necesse est proferre nomina, ne uideamur eum non sui merito, sed aliorum errore defendere. \'hoc non est\', inquies, \'excusare Origenem, sed accusare ceteros\'. pulchre, si eum errasse non dicerem, si in fidei prauitate saltem apostolum Paulum aut angelum de caelo audien-. dum crederem; nunc uero, cum simpliciter errorem eius fatear, sic legam ut ceteros, quia sic errauit ut ceteri: dicas:

si multorum communis est error, cur solum persequimini?\' quia uos solum laudatis ut apostolum. tollite amoris vneQftokrjv et nos tollimus odii magnitudinem. ceterorum uitia de libris suis ad hoc tantum excerpitis, ut huius defendatis errorem; Origenem sic fertis in caelum, ut nihil eum errasse dicatis. quisquis es adsertor nouorum dogmatum, quaeso te, ut parcas Romanis auribus, parcas fidei, quae apostoli uoce laudata est.

cur post quadringentos annos docere nos niteris, quod ante nesciuimus? cur profers in medium, quod Paulus et Petrus edere noluerunt? usque ad hanc diem sine ista doctrina mundus Christianus fuit. illam senex tenebo fidem, in qua puer renatus sum. Pelusiotas nos appellant et luteos et animales et carneos, quod non recipiamus ea, quae spiritus sunt, illi scilicet [*]( 5 Horat. a. p. 359 sq. 12 cf. Gal. 1, 8 25 cf. I Cor. 2, 14 ) [*]( 1 uideat N op. ei. ind.] ordinem op. ei. indecenter Blp.c. B2 2 poterit B1 3inom.G miraretur N 6 opere inlongo g estezes G ignoscere (s.Z. i obrepere)Bl obreppere B2 somnia N 7 imitetur N seq. non poss. B* possumSt 8 et om. DQB2 9 proferri Q uideamus Na.e.Q 10 defendere om. (in mg. m2 culpare)iV inquiens D 11 alt. si] etiamG fide G 12 prauitatem D prauitatem eius G saltim GD Paulum om. 91 aut] uel g audiendum eum N 13 eius om. N fateor B2; add. et (eras.)N 14 sed dicas s dicam B2 15 laudastis Bl 16 apostolos tylNB1 tone c amores DBS vntQfi. uarie trad. codd. nos om. W colimus D magnitudine G 17 ceterum (erum in ras. m2)B2 ■ 18 errori W nihil eum] nihilum 91 21 nos om. Q 22 petro et paul. Bla.e.B2 23 edocere B2 hunc D 24 xpia D 25 natus DQB2 animalesque g 26 sunt spiritus Bl ) [*]( 9* )

132
Hierosolymitae, quorum mater in caelo est.

non contemno carnem, in qua Christus et natus est et resurrexit, non despicio lutum, quod excoctum in testam purissimam regnat in caelo, et tamen miror, cur carni detrahentes uiuant. carnaliter et inimicam suam foueant et nutriant delicate, nisi forte inplere uolunt scripturam dicentem: amate inimicos uestros et benefacite his, qui persequuntur uos. amo carnem castam, uirginem, ieiunantem; amo carnis non opera, sed substantiam; amo carnem, quae iudicandam esse se nouit; amo illam, quae pro Christo in martyrio caeditur, laniatur, exuritur.