Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

centum et quinquaginta prope anni sunt, ex quo Origenes dormiuit Tyri. quis Latinorum umquam ausus est transferre libros eius de resurrectione, περὶ ἀρχῶν, stromateas ? quis per infame opus se ipsum uoluit infamari? nec disertiores sumus Hilario nec fideliores Victorino, qui tractatus eius non ut interpretes, sed ut auctores proprii operis transtulerunt. nuper Ambrosius sic Exaemeron illius conpilauit, ut magis Hippolyti sententias Basiliique sequeretur.

ego ipse, cuius aemulatores esse uos dicitis et ad ceteros talpae caprearum in me oculos possidetis, si malo animo fuissem erga I Origenem, interpretatus essem hos ipsos, quos supra dixi, libros, ut mala eius etiam Latinis nota facerem; sed numquam feci et multis rogantibus adquiescere nolui. non enim consueui eorum- insultare 4 erroribus, quorum miror ingenia. ipse, si aduiueret, Origenes irasceretur uobis, fautoribus suis, et cum Iacob diceret: odiosum me 1 fecistis in mundo.

Uult aliquis laudare Origenem? laudet, ut laudo: magnus uir ab infantia et uere martyris filius Alexandriae ecclesiasticam scholam tenuit succedens eruditissimo uiro, Clementi presbytero; uoluptates in tantum fugiit, ut zelo dei, sed non secundum scientiam ferro truncaret genitalia; calcauit auaritiam; scripturas memoriter tenuit et in studio explanationis earum diebus sudauit ac noctibus.

mille et eo amplius tractatus, quos in ecclesia locutus est, edidit; innumerabiles praeterea commentarios, quos ipse appellat tomos et [*]( 16 *Gen. 34, 30 21 cf. Rom. 10, 2 ) [*]( 1 iniuriam JB2 criminosi 91 criminosam N 2 medella G9(D-ela cet. 3 et om. p anni prope s origenis 91D 4 dorm.] mortuus est (est s.l.Q)DQB2 aus. est unq. c 5 uel libros W STOMATEAS (sic) Q adbreuiatiores (sie; del.) stromates B2 mofofxaxs ag et zo/iovg s 6 uoluerit Bl dissert. DNBI,BZa..r. 7 eius tract. g 8 sanctus ambr. DQB2 exaem. GW exam. cet. Hexaem. g 9 ippolyti G (h)ypoliti NQ hippolitis W yppoliti DB1 ipoliti B2 10 ego-16 fautor.] uerbis N imitatores B2 uos esse Q 11 caprarum Bz 14 quiescere B2a.c.m2 15 adhuc uiueret B1 origenis W 16 me ex ae G 18 uultis D 19 et] u (eras.) G 20 scholam Glli scolam cet. presb. clem. 91 21 fugiit GWN fugit cet. sed tamen g 22 truncare G 23 desudauit B2 .25 praet. inn. B2 appellauit WNBl thomos NQB xdfAOvg g )

131
quos nunc praetereo, ne uidear operum eius indicem texere. quis . nostrum tanta potest legere, quanta ille conscripsit? quis ardentem in scripturis animum non miretur? quodsi quis ludas zelotes opposuerit nobis errores eius, audiat libere: --
  1. interdum magnus dormitat Homerus,
  2. uerum operi longo fas est ignoscere somnum
  3. .