Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

centum et quinquaginta prope anni sunt, ex quo Origenes dormiuit Tyri. quis Latinorum umquam ausus est transferre libros eius de resurrectione, περὶ ἀρχῶν, stromateas ? quis per infame opus se ipsum uoluit infamari? nec disertiores sumus Hilario nec fideliores Victorino, qui tractatus eius non ut interpretes, sed ut auctores proprii operis transtulerunt. nuper Ambrosius sic Exaemeron illius conpilauit, ut magis Hippolyti sententias Basiliique sequeretur.

ego ipse, cuius aemulatores esse uos dicitis et ad ceteros talpae caprearum in me oculos possidetis, si malo animo fuissem erga I Origenem, interpretatus essem hos ipsos, quos supra dixi, libros, ut mala eius etiam Latinis nota facerem; sed numquam feci et multis rogantibus adquiescere nolui. non enim consueui eorum- insultare 4 erroribus, quorum miror ingenia. ipse, si aduiueret, Origenes irasceretur uobis, fautoribus suis, et cum Iacob diceret: odiosum me 1 fecistis in mundo.