Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

non mihi nocebit, si dixero: Origenes, cum in ceteris libris omnes uicerit, in Cantico canticorum ipse se uicit, nec formidabo sententiam, qua illum doctorem ecclesiarum quondam adulescentulus nominaui. nisi forte accusare debui, cuius rogatus opuscula transferebam, et dicere in prologo: \'hic, cuius interpretor libros, hereticus est; caue, lector, ne legas. fuge uiperam aut, si legere uolueris, scito a malis hominibus et hereticis corrupta esse, quae transtuli. quamquam timere non debeas; ego enim omnia, quae fuerunt uitiata, correxi/ hoc est aliis uerbis dicere: \'ego, qui interpretor, catholicus sum; hic, quem interpretor, hereticus est.

\' denique et uos satis simpliciter et ingenue ac non malitiose, parui scilicet pendentes praecepta rhetorica et praestigias oratorum, dum libros eius περὶ ἀρχῶν hereticos confitemini et in alios crimen transferre uultis, iniecistis legentibus scrupulum, ut totam auctoris uitam discuterent et ex ceteris libris eius coniecturam praesentis facerent quaestionis; ego callidus, qui emendaui silens, quod uolui, et dissimulans crimina [*]( 9 Hieron. praef. ad Orig. homl in Cant. cant. init. 11 cf. Hieron. praef. III.. ad libr. de interpr. nom. Hebr. fin. et praef. ad Orig. hom. in Hierem. et Ezech. init. ) [*]( P 1 quibus N errare 21DQ muttum mtBl mutum cet. mu ultra g non] me Q dicitis Q 3 tantum om. DQ 4 adseruatione D destrui DQB2 omnibus DQ 5 resurrectionem N id s.l.G glabrihel (sic)2I gabrihelum D gabrielum G gabrielem cet. alt. quod om. N 6 caifan G cayfan B2 caipham WBl prostibulae W -latas Ba -la GN,BLp.r. prostribulas D haec DQB2 reiceritis DQ proieceritis N 8 timebo g 9 origenis N,Baa.c. uinceret D 10 cantica DN canticis Q 11 quia D illum] eum B2 12 rogatu Q,BLp.c.m2 13 interpreto D 14 uipeream G 16 quamquam] quam D; add. enim (del. m2)Ba fuerant uitiata DNQ uiciata fuerant Bl 17 interpreto D 19 ac] hac N et W 20 retor. B2 rethor. cet. praestigia Q 21 crimen s.l.m2N crimina Bl ad (eras.) uultis (1 in ras. m2) B3 22 actpris Bl uitam disc.] disc. doctrinam (r s.l.)G discurrerent D 23 eius libris NB1 ergo G 24 uolui] uobis N dissimilans N ) [*]( -LV. Hieron. Epist. II, Hi1berg. ) [*]( 9 )

130
non feci inuidiam criminoso, aiunt et medici grandes morbos non esse curandos, sed dimittendos naturae, ne medella languorem exasperet.