Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Exempli causa subiciam: \'credimus\', inquiunt, \'resurrectionem futuram corporum\'. hoc si bene dicatur, pura confessio est. sed quia corpora sunt caelestia et terrestria et aer iste et aura tenuis iuxta naturam suam corpora nominantur, corpus ponunt, non carnem, ut orthodoxus corpus audiens carnem putet, hereticus spiritum recognoscat. haec est eorum prima decipula; quae si deprehensa fuerit, struunt alios dolos et innocentiam simulant et nos malitiosos uocant et quasi simpliciter credentes aiunt: \'credimus in resurrectionem carnis\'.

hoc uero cum dixerint, uulgus indoctum putat sibi posse sufficere, maxime, quia id ipsum et in symbolo creditur. interroges ultra: circuli strepitus commouetur, fautores clamitant: \'audisti resurrectionem carnis, quid quaeris amplius?\' et in peruersum studiis commutatis [*](14 cf. I Cor. 15,40 ) [*](1 percusserintC-B2 eum 21 de] dei B2 2 substantiam DB2,Qa.r.Bhp.c.m2 arrianumque Q damnauerunt (-mpn- QB)DQB hac G 3 ualentius 21 martionQ marchion B cataphrigas W catafrigas DN,Q (ex catafrictas) catafasgas G catafrige .(ge in ras. m2)B2 cathafrigę B1 Cataphryges s 4 manichaeus G nicena eos DQ nicaena GW nominauit DB1 6 urgeri GNB1 argueri D argui QB2 et om. B2 ei N 7 e(ęQ)cclesia DQ stropas D strofas G 8 quaeque] ras. 8 litt. G alt. et om. G \'9 comfessione N contineant B2 cath. aud. g 10 spiritu] xpo G 11 fuderit 51 fuderint (fuerint D) cet. pyrro G (ex pyro) DQ pirro NB 12 illudetes (sic) in ras. m2B2 a(in ras. m2)lludentes Q 13 Exempli] hinc, -non a credimus, nouum capitulum incipere uidit Engelbrecht causa] add. pauca s 14 est conf. Bl 15 alt. et] e G 16 carne W 18 struunt GW instruunt cet. 19 mal. nos DQ 20 in exp. B2, om.DQB1 resurrectione G 21 posse om. s 23 strepitum D audistis NB 24 queritis N dubitas B2 )

127
nos sycophantae, illi simplices appellantur. quodsi obduraueris frontem et urguere coeperis carnem digitis tenens, an ipsam dicant resurgere, quae cernitur, quae tangitur, quae incedit et loquitur, primo rident, deinde adnuunt.

dicentibusque nobis, utrum capillos et dentes, pectus ac uentrem, manus et pedes ceterosque artus ex integro resurrectio exhibeat, tunc uero se tenere non possunt cachinnoque ora soluentes tonsores nobis necessarios et placentas et medicos ac sutores ingerunt ultroque interrogant, utrum credamus et genitalia utriusque sexus resurgere, nostras genas hirtas, feminarum leues fore et habitudinem corporis pro maris ac feminae distinctione diuersam. quod si dederimus, statim expetunt uuluam et coitum et cetera, quae in uentre sunt et sub uentre. singula membra negant et corpus, quod constat ex membris, dicunt resurgere.

Non est huius temporis contra dogma peruersum rhetoricum iactare sermonem. non mihi diues Ciceronis lingua sufficiat, non feruens Demosthenis oratio animi mei possit inplere feruorem, si uelim hereticorum fraudulentias prodere, qui uerbo tenus resur-rectionem fatentes animo negant. solent enim mulierculae eorum mammas tenere, uentri adplaudere, lumbos et femina et puras adtrectare maxillas et dicere: \'quid nobis prode est, si fragile corpus resurget? futurae angelorum similes angelorum habebimus et naturam\'. dedignantur uidelicet cum carne et ossibus resurgere, cum quibus resurrexit et Christus.

sed fac me errasse in adulescentia et [*]( 18—22 cf. Rufini Apolog. 17 ) [*]( 1 nos om. D,Qa.c.m2 SYCORANT*(s.l.m2 sycophante) Q sycofante (8.1. a pro e)G sicofante D siccofantes (cc in ras. m2)N sichophante Bl sicofate id est calumpnia- Itores B2 illi] add. ut D,Q (del.) 2 urguere W urgueri D urgere cet. tene W \',dicat 21; add. seN 3 resurrecturam QB% resurrectionem D et] et que (ex quo)B2 |4 adn.] pronuntiant D 5 ac] et B et] ac Bl 6 tunc uero in ras. m2Q; add. risu (riso D)DQB* teneri D cachmoqueGa.e. cachinnoque D et Icachinnum B2 7 ore B2 8 cedamus D concędamus Q 9 et] ei N \'hyrtas GD irtas B2 hyrsutas Q 10 laeues 21Q leb (exp.) ues B2 lenes G distinctionem WD 11 diuersa QBl concesserimus Q 13 non resurgere DB2 14 rethor. tyDNQB1 retor. B2 15 sufficiet GQB2 16 demostenis DQB,Na.c. demonsthenis W animae (om. mei)DQ 17 omnium haeret. G 18 fatentur Bl,B2p.e.m2 muL eorum] muliercularum Q 19 semina g putres s 20 axillas s prode est G prodest cet.; add. resurrectio Bas 21 si futurae Blin mg. B2 et futurae s in futuro Q sini. ang. om. DQ 22 alt. cum om. D )

128
philosophorum, id est gentilium, studiis eruditum in principio fidei ignorasse dogmata Christiana et hoc putasse in apostolis, quod in Pythagora et Platone et Empedocle legeram: cur paruuli in Christo atque lactantis errorem sequimini? cur ab eo inpietatem discitis, qui necdum pietatem nouerat?