Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quid igitur faciam? negem me eiusdem dogmatis esse? non credent. iurem? ridebunt et dicent: \'domi nobis ista nascuntur\'. faciam, quod solum cauent, ut sacra eorum atque mysteria in publicum proferam et omnis prudentia, qua nos simplices ludunt, in propatulo sit, ut, qui neganti uoci non credunt, credant saltem arguenti stilo. hoc enim uel maxime cauent, ne quando contra auctorem suum eorum scripta teneantur.

facile dicunt cum iuramento, quod postea alio soluant periurio; ad subscriptionem tergiuersantur quaeruntque suffugia. alius: \'non possum\' inquit, \'damnare, quod nemo damnauit\'; alius: \'nihil super hoc a patribus statutum est\', ut, dum totius orbis prouocatur auctoritas, subscribendi necessitas differatur; quidam constantius: \'quomodo\', inquiunt, \'damnabimus, quod synodus Nicena non tetigit? quae enim damnauit Arrium, damnasset utique et Origenem, si illius dogmata reprobasset\'.

scilicet uno medicamine omnes simul morbos debuere curare; et idcirco spiritus sancti neganda maiestas est, quia in illa synodo super substantia eius silentium fuit. de Arrio tunc, non de Origene quaestio erat; de filio, non de spiritu sancto. confessi sunt, quod negabatur; tacuerunt, de quo nemo quaerebat. quamquam latente et Origenem, fontem [*]( 4 cf. Cic. Academ. II 80 et ad fam. IX 3,2. Tac. dial. 9 ) [*]( 1 se om. D orgiis ex origenes Q origenis ex orgis m2G iurgiis 91 organis Bl origenis DN origeniste B2 federentur (ex foderetur Q) DNQB stromateon s 2 sententia B2 nostra D couenit (s.l. 1 coponit) Q plenissime Gp.c.m2DQB2 3 faciant N negent N 4 credunt iurem D tredent iures 91 credentiorem N dno bis G dno uis N de (e in ras.) nobis B; a (in ras. m2) nobis B2 nascantur N noscuntur (o in ras. m2)B2 5 faciant N canent Q ut in ras. m2B2 ac Blp.e. 6 et in ras. m2B2 ut Blp.c. omnes W prudentiam N; add. eorum in mg. m2 Q, s eludunt B2 7 ut] et D negantis B2p.c.m2 accusanti G 10 alii N, om. G , a subscriptione Q a. superscriptione D 11 suffragia DQB alios 91Z) damn. inq. 91 12 institutum B2 14 inquit (-id) DQB2,Blp.c. damnauimus D quos (os in ras. m2)B2,g synhod. G sinod. WDN B 15 nicaena G arriau (alt. a exp., seq. ras. 1 litt.) Q 16 dogma DN 17 debere DBPQBaa.c.ml curari Bafyp.r.Baa.c.ma et] ergo et BX,B2 in mj. m2 18 synhodo (h eras.) G sinodo UDNB2 (saepius) substantiam D,B2a.c. 19 fuit g 20 de quo] quod N 21 latentem U et om. N fomites B2,BX (ex fontes) a.c.m2 )

126
Arrii, percusserunt; damnantes enim eos, qui filium de patris negant esse substantia, illum pariter Arriumque damnarunt.

alioquin hoc argumento nec Valentinus nec Marcion nec Cataphrygas nec Manicheus damnari debent, quia synodus eos Nicena non nominat; quos certe ante synodum fuisse non dubium est. quodsi quando urgueri coeperint et aut subscribendum eis fuerit aut exeundum de ecclesiis, miras strophas uideas.

sic uerba temperant, sic ordinem uertunt et ambigua quaeque concinnant, ut et nostram et aduersariorum confessionem teneant, ut aliter hereticus, aliter audiat catholicus. quasi non eodem spiritu et Apollo Delphicus atque Loxias oracula fuderit Croeso et Pyrrho diuersis temporibus, sed pari inludens stropha.