Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Dum essem iuuenis, miro discendi ferebar ardore nec iuxta quorundam praesumptionem ipse me docui. Apollinarem [*](7 in Eccl. comm.] sed cf. Gruetzmacher, Hieronymus II 53 8 in epist. ad Ephes. tria uol.] cf. Gruetzmacher, Hieronymus II 40 16 *Esai. 5, 20 21 cf. Horat. sat. I 10, 1 sq. ) [*]( 5 discutitG dogmatistem Bx,B2p.c.m2 6 pr. non om. N 7 ecclesiastem W 8 in om. N epta codd. praeter G2( intellegant N 9 quae enim] quia seq. ras. Bl 10 sequaris W n (eras.) sequar Q sequar cet. blasphemia N 11 cipr. UNB tertuliano WDQ probat Q 12 eruditi] eritici (non eristici, I ut Vallarsius putat)W ardentissimi Bl delectatur B2a.c.m2 delectur D,Na.c. f 13 et maximillam Bl 14 scribit D appollinaris G Ap(pp)ollmarius s I pulcre D 15 tex. istoriam B2 texunt W introduxit g oeconomiam I (oe ex ae B2)GHNB2 economiam Bl 16 uae GQ ue cet. 17isai. Q isay. Bl 1 ysai. B2 alt. bonum] add. et g 18 alt. amar.] in amar. conuertunt Q * 21 lucius D lutius Q quod et B2 22 lepusque D leporesque (oresque in ras. m2)B 23 ferbebar (sic)N iusta N 24 Apollinarium g laudic. Ga.c.N laudoc. D laudo anthiocenum Q. )

123
Laodicenum audiui Antiochiae frequenter et colui et, cum me in sanctis scripturis erudiret, numquam illius contentiosum super sensu dogma suscepi. iam canis spargebatur caput et magistrum potius quam discipulum decebat; perrexi tamen Alexandriam, audiui Didymum. in multis ei gratias ago. quod nesciui, didici; quod sciebam, illo diuersum docente non perdidi.

putabant me homines finem fecisse discendi: rursum Hierosolymae et Bethleem quo labore, quo pretio Baraninam nocturnum habui praeceptorem! timebat enim Iudaeos et mihi alterum exhibebat Nicodemum. horum omnium frequenter in opusculis meis facio mentionem. certe Apollinaris et Didymi inter se dogma contrarium est; rapiat me ergo utraque turma altrinsecus, quia magistrum utrumque confiteor.

si expedit odisse homines et gentem aliquam detestari, miro odio auersor circumcisos; usque hodie enim persequuntur dominum nostrum Iesum Christum in synagogis satanae. obiciat mihi quispiam, cur hominem Iudaeum habuerim praeceptorem, et audet quidam proferre litteras meas ad Didymum quasi ad magistrum. grande crimen discipuli, si hominem eruditum et senem magistrum dixerim. et tamen uolo inspicere ipsam epistulam, quae tanto tempore in calumniam reseruata nihil praeter honorem et salutationem continet.