Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Epistula cogit me breuius loqui, dolor longius. scribit in suis illis, ut ipse uult, pacificis, ut ego sentio, mordacissimis litteris, quod numquam a me laesus sit nec dictus hereticus. et quomodo me ipse laedit aegrotantem morbo pessimo et rebellem ecclesiae uentilans? ab aliis lacessitus accusat alium et prudentissimo consilio tacentem cogit loqui ostendens se aduersariis parcere, laedere non laedentem.

antequam ordinaretur frater meus, nullam dicit fuisse inter se et sanctum papam Epiphanium de dogmatibus quaestionem. et quae eum ratio conpellebat, sicut ipse tamen scribit, inde in populis disputare, unde nemo quaerebat? scit enim prudentia tua periculosas esse istius modi quaestiones et nihil esse tutius — nisi forte necesse est loqui — quam tacere de grandibus. certe quod illud tantum ingenium flumenque eloquentiae fuit, ut in uno ecclesiae tractatu cuncta conprehendisse se dicat, de quibus singulis nouimus eruditissimos uiros infinita uersuum milia conscripsisse? sed hoc quid ad me?

nouent ille, qui audiuit, sciat ille, [*](2 cf. Luc. 15, \'5 *Ioh. 10, 11 4 cf. Rom. 9, 3—4 ) [*]( 1 im. ill. A 2 erroneas u erraneas AJ,Fa.c.m2 errantes Fp.c.m2I oues om. I 3 pon. an. suam s boni quippe g 5 qui sunt Isr. sec. carn. g si om. A perire cupit g 7 et] ne A 8 duros om. FJI asperos g 9 cogent (n exp.) A scripsit u 10 ipse] ille s 11 et om. Flg quonam igitur modo g 12 ipse me A lae(e)det FJI 13 accuse (in mg. accuret)2\' accuse (s.l.add. r)F accurrit s alium — ost. se om. Flg 14 coget A ostendit A 15 nullam] numquam g 16 dixit g papa ephiph. J 17 quae om. u eam u sicut] quod A tandem s scripsit Au 18 inde] in die dum FJI inter populos s disputaret FJI prudentia] beatitudo A 19huiusce I huius £ 20 tot(c)ius AJ,FIa.c. nisi—tac.] quam tac. nisi forte necesse est loqui s forte cum ut A tacere quam loqui FJI\' tacere u 21 fulmenque FJI flumen A ut om.F 22 tractu F se om. FJ,Ia.c. 23 singuli F 24 sciat ex scit J sic u alt. ille] ipse A )

112
qui scripsit: me ab accusatione sui et ipse liberat. ego nec interfui nec audiui: unus e populo sum, immo ne unus quidem, quia multis clamantibus tacui. conferamus arguentis accusatique personas et, cuius uel meritum uel uita uel doctrina praecesserit, illi magis adcommodemus fidem.

Videsne, quod clausis, ut dicitur, oculis summa quaeque perstringam non tam eloquens, quod mente concepi, quam indicans, quid reticeam? intellexi et probaui dispensationem tuam, quod ecclesiasticae paci consulens quasi sireneos cantus obturata aure pertransis. alioquin, qui a parua aetate sacris litteris eruditus es, nosti, quo sensu unumquidque dicatur, quomodo in ambiguas sententias sermo libratus et aliena non damnet et nostra non deneget. sed fides pura et aperta confessio non quaerit strophas et argumenta uerborum. quod simpliciter creditur, simpliciter confitendum est.

poteram quidem libere proclamare et inter gladios quoque ignisque Babylonios dicere: \'cur aliud quaeritur, aliud respondetur? cur non simplex nec aperta confessio?\' totum timet, totum temperat, totum relinquit ambiguum et quasi super aristas graditur. uerum studio et expectatione pacis feruenti stomacho uerba non commodo. querantur alii libere, quos laedere laesus ipse non audet; ego interim nunc silebo et dispensationem meam uel inperitiam simulabo uel metum. quid enim mihi accusanti facturus est, qui, ut ipse testatur, laudanti detrahit? [*]( 9 cf. Homer. Odyss. XII 166-200 15 cf. Dan. 3, 6 sqq. 18 cf. Verg. Aen. VII 809 ) [*]( 1 qui ex que F me om. u meque g sui om. I et ipse] ipse etiam s liberet F,up.e.m2 2 quidem in mg. m2u quem A multis] multis quidem u 3 confer. -23 detrahit om. A (sed cf. not. ad lin. 18) argumentis (s eras. I)FJI personam Fp.c.m2 7 concipi Fa.c.J 8 quid] quod u 9 syreneos JI obdurata I 10 alioqui s qui a] quia u qua 2\'6t.c. quia a s es om. u 11 unumquodque u,FIp.c. ambiguis sententiis g 12 tuus sermo s liberatus (ex -tos)F Z,ua.c. 13 tropos up.c.m2 15 ignesque Flp.c.m2,u 16 quaer.-resp.] resp. quamquaer. g alt. aliud] quam s.l.m2I, om. F 17 simplexest g 18 greditur F (ex creditur), 2a.c. egreditur Ja.c. uerum — 23 detrahit post p.117,19 inclusus (ubi uide not.) praebet A studio et] tu u 19 feruente FJl fermenti u commodo AJ quomodo cet. quaeruntur g; add. respondet. laedunt g 20 lib. al. g 21 nunc silego (g eras.) F nunc sileo I non silebo A sileo: nunc g dispensatione u meam om. Au imperit (c u) ia Fu 22 metu u enim om. FI testatus u 23 detrait Zu a.c. detrahet A )

113

Tota eius epistula non tam expositione fidei quam, nostris plena est contumeliis. nomen meum absque ullis officiis, quibus nos inuicem. palpare solemus homines, frequenter adsumitur, carpitur, uentilatur, quasi de libro uiuentium deletus sim, si illius me litterae suggillarint, aut istius modi nugas umquam quaesierim, qui ab adulescentia monasterii clausus cellula magis esse aliquid uoluerim quam uideri.

quosdam e nobis sic cum honore appellat, ut laceret, quasi et nos non possimus ea dicere, quae nemo tacet. e seruo clericum criminatur, cum et ipse nonnullos eiusdem condicionis clericos habeat et Onesimum legerit inter Pauli renatum uincula diaconum coepisse esse de seruo. sycofantam iactitat et, ne probare cogatur, audisse se dicit. o si et mihi liberet dicere, quae multi clamitant, et aliorum maledictis adquiescere: iam intellegeret et nos scire, quae omnes sciunt, et me audire, quae nullus ignorat. dicit ei uelut praemia pro calumnia restituta: quis tam argutum [*]( a ) et callens non perhorrescat ingenium? quis tanto possit eloquentiae flumini respondere? quid est peius: sustinere calumniam an facere, accusare, quem postea diligas, an peccanti ueniam tribuere? quid minus ferendum: de sycofanta aedilem fieri an consulem? scit et ipse, quid taceam, quid loquar, quid et ego audierim, quid pro Christi metu fortasse non credam.