Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nuper nobis postulauit et impetrauit exilium; atque utinam inplere potuisset, ut, sicut illi inputatur uoluntas pro opere, [*]( . 1 (Inol. Marte scr. in codd. eius immo om. u categoria J cat(h s.l..l\')e- gl (exp. F, eras..l\')oria FI katheoria u 2 protractatus u prostratus F.l\' a.e. ut A u u quod FJ quod et I quidem g 3 intellegam FJ,Ia.c. 4 racionale animal u rationalia animalia Fp.c. rationabiles an male A 5 obtusi u p.c. g ad instar A,Ip.c.m2 6 et—nunc] spat. uac. 11 litt. A autem om. g 7 te] beatitudinem tuam A 8 multo sit u multos (multum m2) id A accusare u 9 iudicauerim u 10 ea u ab om. u 11 illico Fa.c.Ju sequetur Au pro om. 1 12 pr. et om. s tua om. F et] ut g 13 duritia AJ diritia Fa.c. comminentur g 14 a concordia A isyd. J ysid. AF2 hysid. u; add. ut u 15 felle se (in mg. m2 false).l\' falso s iactent u 16 noluerint g elegant itaque ex elegantique A boni] moniti F,Ia.c.m2 19 nunc diss. qui om. A diss(s l\')imulant J,Fla.c. insimulat u dissuit c qui] quae s de-. iuncta A deiuncto u se] se nunc g 20 tunc g copula .l\'a.e.u 21 nuper- I exil.] dudum nostrum inpetrasse fertur exilium uel certe oblatum ab alio susce-1 pisse, ut aut terreret aut pelleret, quod tam incongruum personae eius est, ut,I qui pene sustinuimus, non credamus A nobis] nostrum u imperabit u 22 potuissent F l\'a.e. uol. imputatur g )

117
ita et nos non solum uoluntate, sed et effectu coronam haberemus exilii! fundendo magis sanguinem et patiendo quam faciendo contumelias Christi fundata est ecclesia. persecutionibus creuit, martyriis coronata est.

aut si isti soli, iuxta quos degimus, amant rigorem et non nouerunt persecutionem sustinere, sed facere, sunt et hic \'Iudaei, sunt uariorum dogmatum heretici et maxime inpurissimi !Manichei: cur eorum ne uerbo quidem quempiam audent laedere, , nos solos expellere cupiunt, nos soli, qui ecclesiam communicamus, ecclesiam scindere dicimur? oro te, nonne aequa est postulatio, ut aut illos nobiscum expellant aut nos cum illis teneant? nisi quod in eo magis honorant, quod saltim exilio ab hereticis separant. monachus - pro dolor!

—monachis et minatur et inportat exilium, et hoc monachus apostolicam cathedram tenere se iactans. non nouit terrori natio ista succumbere et inpendenti gladio magis ceruices quam manus subicit. quis enim monachorum exul patriae non exul est mundi? quid necesse est auctoritate publica et rescripti inpendiis et toto orbe discursibus? tangat saltim digitulo, et ultro exibimus. domini est terra et plenitudo eius. Christus loco non tenetur inclusus.