Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

haec apud te potius amice expostulare uolui quam lacessitus publice desaeuire, ut animaduertas me reconciliatas amicitias pure colere et non iuxta Plautinam sententiam altera manu lapidem tenere, panem offerre altera.

Frater meus Paulinianus necdum de patria reuersus est et puto, quod eum Aquileiae apud sanctum papam Chromatium uideris. sanctum quoque presbyterum Rufinum ob quandam causam per Romam Mediolanum misimus et orauimus, ut nostro animo et obsequio uos uideret, ceterisque amicis eadem significauimus mordentes inuicem consumamini ab inuicem. iam tuae moderationis est et tuorum nullam occasionem inpatientibus dare, ne non omnes mei similes inuenias, qui possint figuratis laudibus delectari.

LXXXII. AD THEOPHILUM.

Epistula tua hereditatis dominicae te indicans possessorem,. qui pergens ad patrem apostolis loquebatur: pacem meam [*]( 8 cf. Plautus Aul. 195 14 cf. Gal. 5, 15 20 *Ioh: 14, 27 ) [*](2 si in mg. c iudicium %,Aa.c.m2 3 petimus acB 5 non parit] comparatur in ras. m2B amice potius t potius s.l.N 6 quam ex quae m2B 7 iusta N 8 manū N offerre] tenere N 10 aquilegQ (-ge N)AN aquilegie i 10 cromatium B 11 uideris (s in ras. m2)B quandam] quam N hanc i 13 uideret uos (nos j ca.c.)acB certisque A 16 mei omnes sim. N omnes sim. mei g possit N ) [*]( IA = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](!F = Veronensis XVI. 14 s. IX. ) [*](J = Vindobonensis lat. 934 s. IX. ) [*]( I = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](u = Ambrosianus H. 59. sup. s. XIII. ) [*]( ad theophilum F J Σ ad theophilum papam A ad theophilum papam contra. quendam episcopum. domino uere sancto et beatissimo pape theophilo hieronimus. !in xpo salutem u; Hieronymi nomen exhibent tituli. in omnibus codd. ) [*]( „ 19 tua] beatitudinis tuae A indicat A,up.c. 20apatre I pac. m_ do uob. in mg. inf. m2A )

108
do uobis, pacem meam relinquo uobis, illius quoque felicitatis conpotem esse testata est, in qua beati pacifici nuncupantur. blandiris ut pater, erudis ut magister, instituis ut pontifex. uenis ad nos non in austeritate uirgae, sed in spiritu lenitatis et mansuetudinis, ut humilitatem Christi primo statim sermone resonares, qui mortalium genus non fulminans et tonans, sed in praesepe uagiens et iacens saluauit in cruce. legeras enim in typo illius ante praedictum: memento, domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius et in ipso postea praesentatum: discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

unde et multa de sacris uoluminibus super pacis laude perstringens, per areas scripturarum in morem apium uolans, quicquid dulce et aptum concordiae fuit, artifici eloquio messuisti. currentes igitur ad pacem incitati sumus, exposita ad nauigandum uela crebrior exhortationis tuae aura conpleuit, ut non tam retractantibus et fastidiosis quam auidis et ple;nis faucibus dulcia pacis fluenta biberemus.

Verum quid facimus, in quorum potestate uoluntas tantum pacis est, non effectus? et quamquam uoluntas quoque mercedem apud deum habeat propositi sui, tamen inperfectum opus etiam uolentes maerore contristat. quod sciens et apostolus, perfectissimam uidelicet pacem in utriusque partis uoluntate consistere, -quantum, inquit, ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. et propheta: pax, pax. et ubi est pax? nihil enim grande est pacem uoce praetendere et opere destruere, [*](2 Matth. 5, 9 3 cf. I Cor. 4, 21 8 Ps. 131, 1 9 Matth. 11, 29 22 *Rom. 12, 18 23 *Hier. 6, 14 ) [*]( 1 meam om. u 2 con(m J,2p.c.)petem J,FIa.c. compotem te A testatus u 3 instruis u p.c. uenisti g 4 austeritatem lingue uirgę A spir.] add. benignitatis et s 5 primum AFstatimom. A sermonem A 6 thonans FJ praesepi ç 7 tacens Au alt. in om. g 9 praes. est F repraesentatum (-tam u) Au 11 pacem F l\'a.e. laude A,Ip.c. laudem cet. restringens FJ,Ia.c.m2 praestringens ua.c.; add. ac g areas scripsi arua coni. Engelbrecht uarios (uaria Ip.c.m2) codd. , script.] add. flores s.l.m2F campos s in-uol.] apium uol. more F in more A,Ip.r. I 12 apum s uolans] floris A uQrans flores u aptum et dulce A 13 sumus] add. et I (ex ut m2u)Au exposcit A 14 crebrius u exort. codd. praeter J 15 retrect. g 18 quoque] quidem u ap. deum prop. s. mere. hab. g 19 prop. sui, tamen] proposita mens A etiam] et quam A 20 merere J2 merore cet. 21 partes AJ,F2\'a.c. 24 est en. grande A uocem Aa.r.Fa.c.J )

109
aliud eniti, aliud demonstrare, uerbis sonare concordiam, re exigere seruitutem.

uolumus et nos pacem, et non solum uolumus, sed rogamus, sed pacem Christi, pacem ueram, pacem sine inimicitiis, pacem, in qua non sit bellum inuolutum, pacem, quae non aduersarios subicit, sed ut amicos iungit. quid dominationem pacem uocamus et non reddimus unicuique rei uocabulum suum? ubi odium est, appellantur inimicitiae; ubi caritas, ibi tantummodo pax uocatur. nos nec ecclesiam scindimus nec a patrum communione diuidimur et ab ipsis, ut ita dicam, incunabulis catholico sumus lacte nutriti. nemo enim magis ecclesiasticus est, quam qui numquam hereticus fuit.

sed ignoramus absque caritate pacem, sme pace communionem legimusque m euangelio: si offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, dimitte ibi munus tuum coram altari et uade priusreconciliari fratrituo; et tunc ueniens offer munus tuum. si munera nostra absque pace offerre non possumus, quanto magis Christi corpus accipere! qua conscientia ad eucharistiam Christi respondebo \'amen\' cum de caritate dubitem porrigentis?