Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quod ego saepe considerans reticebam nec deprecantibus me frequenter in hoc opus fratribus adnuebam. sed tua uis, fidelissime frater Macari, tanta est, cui obsistere ne inperitia quidem potest; propter quod, ne te ultra tam grauem paterer exactorem, etiam contra propositum meum cessi, ea tamen lege atque ordine, ut, quantum fieri potest, in interpretando sequar regulam praecessorum et eius praecipue uiri, cuius superius fecimus mentionem.

qui, cum ultra septuaginta libellos Origenis, quos homileticos appellauit, aliquantos etiam de tomis in apostolum scriptis transtulisset in Latinum, in quibus cum aliquanta offendicula inueniantur in Graeco, ita elimauit omnia interpretando atque purgauit, ut nihil in illis, quod a fide nostra discrepet, Latinus lector inueniat.

hunc ergo etiam nos, licet non eloquentiae uiribus, disciplinae tamen regulis, in quantum possumus, sequimur, obseruantes scilicet, ne ea, quae in libris Origenis a se ipso discrepantia inueniuntur atque contraria, [*]( 1 *Cant. 1,3 3 cf. Hieron. praef. ad Orig. homo in Hierem. et Ezech. init. (XXV 583 M) 9 cf. Hieron. praef. adlibr. de interpr. nom.Hebr. fin. (XXIII 816 M) et praef. adOrig. hom. in Hierem. et Ezech. init. (XXV 583M) 17sequar- 25 sequimur] cf. Hieron. Apol. adu. Rufin. I 3 (XXIII 418 M) 23 hunc—p. 104, 1 proferamus] cf. Rufin. Apol. I 14 (XXI 551 M) ) [*](2 eum om. WA cum] eum W,A(s.l.) 3 ipsa om. 3TU.SS2B 7 qui deceptam A ceptam quidem N ceptam B 8 equalis B 9 id om. A is] his NB 10 ac sap. om. £ 2VItfs28 11 comprobat se] esse 2U352B, om. j 12 ergo £ redicebam 2L4 13opusom.2H$2S uisow.O, 14machariiVSOB ne]necOB 15tamom.! £ lUB2S exauctorem B 16 meum om. N ea] et N atque] at N atque eo s ut in quantum WA 17 in om. NQ,$[)2B 19 homilit. 9( homelit. N omelit. BO homeliat. V omeliat. B homeliticasj aliquanta! 20 aplorum N 22 eliminauitO, Bp.c.m2 in interpr. 211(533,Qp.c. 23inuenietD ergoom.iVj 25sequamurQ, 26semetipso.Ru/. seipsis B )

104
proferamus.

cuius diuersitatis causam plenius tibi in Apologetico, quem Pamphilus pro libris ipsius Origenis scripsit, edidimus breuissimo libello superaddito, in quo euidentibus, ut arbitror, probamentis corruptos esse in quam plurimis ab hereticis et maliuolis libros eius ostendimus et praecipue istos, quos nunc exigis ut interpreter, id est περὶ ἀρχῶν, quod uel \'de principiis\' uel \'de principatibus\' dici potest, qui sunt re uera alias et obscurissimi et difficillimi. de rebus enim ibi talibus disputat, in quibus philosophi omni sua aetate consumpta inuenire potuerunt nihil.