Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
mirum dictu est: nutritus in palatio, contubernalis et condiscipulus Augustorum, quorum mensae ministrat orbis et terrae ac maria seruiunt, inter rerum omnium abundantiam, in primo aetatis flore tantae uerecundiae fuit, ut uirginalem pudorem uinceret et ne leuem quidem in se obsceni rumoris fabulam daret. deinde purpuratorum propinquus, socius, consobrinus isdemque cum ambobus studiis eruditus-quae res etiam externorum mentes sibi conciliat-non est [*](4 *I Tim. 6, 8 10 *Eccli. 3, 33 13 cf. Dan. c. 3 14 cf. Gen. c. 39 ct Matth. 19,12 16 *Rom. 7, 23 ) [*](1 hic om.B 2 inmes.1.2 me om.L 3 lingua WD ista] ita L,IDa.c. 4 contempti DB simus Ip.r.B 5 olusc. W horusc. D 6 adolatio LD,Ia.c. uel s.l.I, om. L 7 collegitur I a.c. W 9 hac LB putet me g ele- mosinas L(ex elim-)aB helimosinas W 10 magnum] signum D 11 elemos B eli(e 2D)mosina cet. ; add. extinguit LID cet. uirt. eius g 13 qui LW, Ia.c.Dp.c. babilonis LI B babiloniae W Babylonii q 15 enuchi nullus W uoluntate L 17 duc. me I 18 legem D,Bp.c.m2 quae] quod LIW alt. in om.W 19 dictum LD,2a.r. est] ras. 1 litt. B cont. et condo om. B agustorum W 20 et om. D terra LI 23 obsc. rum. in se g in se om. W rum. (rub. I) ex rob. L2 24 eisdemque (ex id est m2)2 ide L idem D iisdem q )
Quid ultra differimus? omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos feni. reuersa est terra in terram suam: dormiuit in domino et adpositus est ad patres suos plenus dierum et luminis et nutritus in senectute bona — cani enim hominis sunt sapientia — et in breui aetate tempora multa conpleuit. tenemus pro illo dulcissimos liberos;