Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ac ne quis me putet solas in Nebridio praedicare elemosynas, quamquam et has exercuisse sit magnum, de quibus dicitur: sicut aqua extinguit ignem, ita lemosyna peccatum, ad uirtutes eius ceteras ueniam, quas singulas in paucis hominibus deprehendimus. quis fornacem regis Babylonis sine adustione ingressus est? cuius adulescentis Aegyptia domina pallium non tenuit? quae uxor eunuchi nullos creat liberos uoluptate transacta? quem hominum disputatio illa non terreat: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis?

mirum dictu est: nutritus in palatio, contubernalis et condiscipulus Augustorum, quorum mensae ministrat orbis et terrae ac maria seruiunt, inter rerum omnium abundantiam, in primo aetatis flore tantae uerecundiae fuit, ut uirginalem pudorem uinceret et ne leuem quidem in se obsceni rumoris fabulam daret. deinde purpuratorum propinquus, socius, consobrinus isdemque cum ambobus studiis eruditus-quae res etiam externorum mentes sibi conciliat-non est [*](4 *I Tim. 6, 8 10 *Eccli. 3, 33 13 cf. Dan. c. 3 14 cf. Gen. c. 39 ct Matth. 19,12 16 *Rom. 7, 23 ) [*](1 hic om.B 2 inmes.1.2 me om.L 3 lingua WD ista] ita L,IDa.c. 4 contempti DB simus Ip.r.B 5 olusc. W horusc. D 6 adolatio LD,Ia.c. uel s.l.I, om. L 7 collegitur I a.c. W 9 hac LB putet me g ele- mosinas L(ex elim-)aB helimosinas W 10 magnum] signum D 11 elemos B eli(e 2D)mosina cet. ; add. extinguit LID cet. uirt. eius g 13 qui LW, Ia.c.Dp.c. babilonis LI B babiloniae W Babylonii q 15 enuchi nullus W uoluntate L 17 duc. me I 18 legem D,Bp.c.m2 quae] quod LIW alt. in om.W 19 dictum LD,2a.r. est] ras. 1 litt. B cont. et condo om. B agustorum W 20 et om. D terra LI 23 obsc. rum. in se g in se om. W rum. (rub. I) ex rob. L2 24 eisdemque (ex id est m2)2 ide L idem D iisdem q )

93
inflatus in superbiam, non ceteros homines adducta fronte contempsit, sed cunctis amabilis ipsos principes amabat ut fratres, uenerabatur ut dominos et in illorum salute suam -salutem positam fatebatur. ministros autem eorum et uniuersum ordinem palatii, .quo regalis frequentatur ambitio, sic sibi caritate sociarat, ut, qui merito inferiores erant, officiis se pares arbitrarentur. difficile factu [*](3: ) est gloriam uirtute superare et ab his diligi, quos praecedas. quae uidua non huius auxilio sustentata est? qui pupillus non in eo repperit patrem? totius orientis episcopi ad hunc miserorum preces et laborantium desideria conferebant. quidquid ab imperatore poscebat, elemosyna in pauperes, pretium captiuorum, misericordia in adflictos erat. unde et ipsi principes libenter praestabant, quod sciebant non uni, sed pluribus indulgeri.