Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec illo tendit oratio, ut ostendam iuuenem meum coniunctionem regalis sanguinis et affluentiam diuitiarum atque insignia potestatis materiam habuisse uirtutum dicente Ecclesiaste: sicut protegit sapientia, sic protegit et pecunia. nec statim illud huic testimonio putemus aduersum: amen dico uobis: difficile diues intrabit in regna caelorum. et rursum dico uobis: facilius est camelum per foramen acus transire quam diuitem intrare in regnum dei. alioquin Zacheus publicanus, quem ditissimum scriptura commemorat, contra hanc sententiam saluatus uidebitur.

sed quomodo, quod apud homines inpossibile est, apud deum possibile fiat, apostoli consilium docet scribentis ad Timotheum: diuitibus huius saeculi praecipe non superbire nec sperare in incerto diuitiarum, sed in deo uiuo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. benefaciant, diuites sint in operibus bo nis, facile tribuant; communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam. didicimus, quomodo camelus introire possit in foramen acus, quomodo animal tortuosum deposito pondere sarcinarum adsumat sibi pennas columbae, [*]( 2cf.Dan.c.l—4 4 cf. Esth. 2, 17-9,32 10 *Eccle. 7,13 ll*Matth.l9, 23-24 14 cf. Luc. 19, 2-10 16 cf. Luc. 18, 27 18 *I Tim. 6, 17-19 25 cf. Ps. 54, 7 ) [*]( 1 fuit ex erat B 2 daniel XB praeerant] perant(er in ras. m2)se B babyl. D babil. cet. opibus B et sic erant g 3 naboch. L W 4 purp. et B syricum L,Da.c. siricam W 5 capti LD 7 ad illud D illud g coniunctaneum W 9 eccl(ęcl 2)esiasten LD,Ia.r. 10 proteget L,2a.c. protegi ex protegis D proteget L protegi D et s.l.2,om.LB 11 illum L,la.c. 12 intrauit LIDa.c. regna L2 regno W regnum DB 13 camellumI Da.r. 14 regno W dei] caelorum g 15 comm. scr. g 16 uidetur B quomodo] ras. mut. in quod W hominem D 17 fiat] est D 19 superbe sapere D incertum W diu. suarum D dno LXD 22 tesaurizent B tezaurisent W 23 prehendant L,Ia.c. 24 possit transire DB in] per ID 25 deposite W honere WB pinnas La.c.W )

91
ut requiescat in ramis arboris, quae de sinapis semente succreuit.

legimus in Esaia camelos Madian et Gephan et Saba aurum et thus ad urbem domini deportantes; in typo horum camelorum Ismahelitae negotiatores stacten et thymiama et resinam, quae nascitur in Galaad et cutem uulneribus obducit, Aegyptiis deferunt tantaeque felicitatis sunt, ut emant et uendant Ioseph et mercimonium eorum salus mundi sit. docet et Aesopi fabula plenum muris uentrem per angustum foramen egredi non ualere.