Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Pulchra nimirum et adpetenda res, quae satanae conparatione suscipitur. fornicata est quondam et Hierusalem et diuaricauit pedes suos omni transeunti. in Aegypto primum deuirginata est et ibi fractae sunt mammae eius. cumque ad deserta uenisset et morarum Moysi ductoris inpatiens quasi oestro libidinis furibunda dixisset: isti sunt dii tui, Israhel, qui te eduxerunt de terra Aegypti, accepit praecepta non bona et iustificationes pessimas, in quibus non uiueret, sed puniretur.

quid ergo mirum, si et lasciuientibus uiduis uiduis, de quibus in alio loco apostolus dixerat: cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere uolunt habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, concessit digamiae praecepta non bona et iustificationes pessimas ita secundum indulgens maritum et tertium et, si liberet, uicesimum, ut scirent sibi non tam uiros datos quam adulteros amputatos?