Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Profectique de Helim castra metati sunt ad Mare Rubrum.

Mare Rubrum, quod Hebraice dicitur \'iam suph\', septima mansio est. et quaeritur, quomodo post transitionem Maris Rubri et fontis Marae et Helim rursum ad Mare Rubrum uenerint, nisi forte in itinere pergentibus sinus quidam maris occurrerit, iuxta quem castra metati sunt. aliud est enim transire per mare, aliud in proximo figere tabernacula.

ex quibus monemur etiam post euangelicam [*]( . 2 cf. Ezech. 34, 17-31 4 Ps. 28, 1 11 cf. Luc. 6, 13 et 10, 1 13 cf. I Cor. 15, 5-7 18 *Num. 33, 10- ) [*]( 2 ezechihel Qp.c. hiezetihel X ezechielem OB iudicaturos 0 se esse Q esse Xa.c.m2B 3 conculcarint Q 4 uiges. Q 5 sexta W 6 purismi 1V 7 prorupit 0 de om. W 8 der. aquae] deriuata ea que B deriuata sunt ea quae 0 diriuatae WQ tot. aquae W 9 has s.l.m2X creuerunt g 10et]adTF intellig. WOB 11 lucas OB lucta Xa.c.mZ testante] dicente Q aitO,om.B 12 minores W dom. ante se 00 13 primo 2 14 XIQ uoluitOB 15 huius 0 16 uict. om. Q 18 helym 0 heli B Elim g 20 Mare Rubr. om. Q supph B sup W 21 et om. OB transionem WO,XBa.c. fontes X 22 marę Q mare cet. Mara g et helim in mg. X, om. Q elim B 23 itenere X quidem W occurrit QB 24 sint Xp.r. enim est 0 transsire W passim per om. OB 25 monetur B mouemur W )

59
disciplinam inter cibos dulcissimos triumphorum apparere nobis interdum mare et praeterita discrimina poni ante oculos, quamquam multae differentiae sit transire mare et mare procul aspicere. uerbum \'iam - suph\' apud Hebraeos ex mari et rubro conpositum est; suph autem et \'rubrum\' et \'scirpus\' uocatur. unde possumus suspicari, quod uenerint ad paludem quandam et lacum, qui carecto et iuncis plenus fuerit. quod autem omnes congregationes aquarum scriptura sancta mare uocet, nulla dubitatio est. haec mansio in Exodo non habetur.

[*]( $ ) sed scriptum est pro ea, quod de Mari Rubro uenerint ad desertum. Sin, quae est inter Helim et Sinai, quinta decima die mensis secundi egressionis eorum ex Aegypto, id est tricesima prima, postquam egressi sunt de Ramesse.