Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Profectique de Helim castra metati sunt ad Mare Rubrum.

Mare Rubrum, quod Hebraice dicitur \'iam suph\', septima mansio est. et quaeritur, quomodo post transitionem Maris Rubri et fontis Marae et Helim rursum ad Mare Rubrum uenerint, nisi forte in itinere pergentibus sinus quidam maris occurrerit, iuxta quem castra metati sunt. aliud est enim transire per mare, aliud in proximo figere tabernacula.