Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de Sochoth castra metati sunt in Aetham, quae est in extremo solitudinis.

Tertia mansio offertur post tabernacula, in qua primum uidetur dominus nocte in columna ignis et per diem in columna nubis, ut praecedat populum et dux itineris fiat. Aetham nobiscum sonat \'fortitudo\' atque \'perfectio\', de qua et Dauid canit: tu disrupisti fluuios Aetham, id est \'fortes\'. grandis est fortitudo Aegyptum dimittere et m extrema solitudine commorari.

ex quo intellegimus locum Sochoth adhuc iuxta Aegypti fuisse regiones. in eo enim, quod dicitur: quae est in extremis finibus solitudinis, ostenditur inter confinia esse heremi et Aegypti. praeparemus nobis fortitudinem, adsumamus perfectum robur, ut inter errorum tenebras et confusionem noctis scientiae Christi lumen appareat. dies quoque noster nubem habeat protegentem, ut his ducibus ad sanctam terram peruenire ualeamus.