Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de montibusAbarim castra metati sunt in cam pestribus Moab super Iordanen iuxta Hiericho ibique fixerunt tentoria a domo solitudinis usque ad Abel Sattim in planitie Moab.

In quadragesima secunda, quae et extrema mansio est, cursim, quae sint gesta, narremus. residens in ea populus a diuino Balaam, quem mercede conduxerat Balac, filius Sepphor, dei benedicitur iussione et maledictio mutatur in laudes.

audit uoces domini ex profano ore resonantes: orietur stella ex Iacob et , consurget homo de Israhel; et percutiet principes Moab et uastabit cunctos filios Seth et erit Edom hereditas eius. fornicatur cum filiabus Madian et Finees, filius Eleazar, zelatus zelum domini Zamri et scortum Madianitidem pugione transfigit; unde et accepit praemium in aeternam memoriam aluum uictimae. numeratur rursum populus, ut interfectis pessimis nouus dei populus censeatur.