Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de Dibon - Gad castra metati sunt in Almon-Deblathaim.

Quadragesima mansio uertitur in \'contemptum palatharum\' [*]( 5 cf. Onom. s. 46,18; 54, 25 6 cf. ibid. 39,17 7 cf. ibid. 16,17; 25, 9 10 cf. ibid. 18, 17; 22, 16; 89, 7; 131,13 14 cf. ibid. 86,18 15 cf. Onom. s. 17, 20 cf. Num. 21, 21—35 20 *Prou. 18,12 22 *Num. 33,46 24 cf. Onom. s. 17, 21; 54, 5 ) [*]( nemo] nullus 0 3 aqua g 4 quod W sunt W et om. OB ad qua X atque WB 5 uenient0 mathana X domum X 6 na(h s.l.) aliel B nahahel 0 nathalihel W alt. ad om. OB nahaliel XB nahahel 0 nathalihel W ad] in 0 bainoth W bamocoh (alt. 0 exp.) X 7 quod 0 etmorsO 8 efficitur 17 maboth 0 9 pos. est in uert. g quae WQ 10 quod] quiOB habetO llpol. sitO recipiat X ebraice B 12 simiun (in mg. 1 issimin) Q simium 0 simroar B Isimon ç uirtute W 13 respiciamus W respuimus B 14 dicere quare g dibongat B dibongath 0 15 interpretetur g 16 basam X 17 dicimus XB 19 sed] sed in W si g 21 humiliabiturOB 22 dibonga B 23 deblath (h sol. TV) aim WX dablath(h om. 0)aim QO diablat aim B 24 palatarum WXO phalatarum Q palattorum B )

83
siue \'obprobriorum\'. et per hanc discimus omnia dulcia et inlecebras uoluptatum in saeculo contemnendas nec inebriari nos debere uino, in quo est luxuria.

mel non offertur in sacrificiis dei et cera, quae dulcia continet, non lucet in tabernaculo, sed oleum purissimum, quod de oliuae profertur amaritudine. mel enim distillat a labiis mulieris meretricis; de quo puto iuxta mysticos intellectus gustasse Ionathan et sorte deprehensum uix populi precibus liberatum. quod autem obprobria contemnenda sint et, si falso obiciantur, beatitudinem pariant, saluator plenissime docet.

Et profecti de Almon - Deblathaim castra metati sunt in montibus Abarim contra faciem Nabo.

Quadragesima prima mansio uertitur in montes \'transeuntium\' et est contra faciem montis Nabo, ubi moritur et sepelitur Moyses terra repromissionis ante conspecta. Nabo interpretatur \'con-. clusio\', in qua finitur lex et non inuenitur eius memoria; porro gratia euangelii absque ullo fine tenditur. in omnem terram exiit sonus eius et in fines orbis terrae uerba illius.

simulque considera, quod habitatio transeuntium in montibus sita sit et adhuc profectu indigeat. post montes enim plurimos ad campestria Moab et Iordanis fluenta descendimus, qui interpretatur \'descensio\'. nihil enim, ut crebro diximus, tam periculosum est, quam gloriae cupiditas et iactantia et animus conscientia uirtutum tumens. [*]( 3 Eph. 5, 18 cf. Leu. 2, 11 5 cf. Ex. 25, 6 6 *Prou. 5, 3 7 cf. I Reg. 14, 25-45 9 cf. Matth. 5, 11 etc. 11 *Num. 33, 47 13 cf. Onom. s. 16, 5 14 cf. Deut. c. 34 15 cf. Hebr. 11, 9 cf. Onom. s. 19,18 17 Ps. 18, 5 21 cf. Onom. s. 7, 20; 64, 27 ) [*](1 siue in ras. m2W sine B op(p s.Z.)probriorum X obprobriumO inl (illO)ecebrosa OB 2 contempnenda OB contempnentis W uino debere 0 3 uino (ex uno B) mundi QB 4 cera] cetera W 5 sed] scu X 6 enim om. X distillat a ex dest. a X desolata W dist. de QOB 7 quo] isto Xp.c.m2 iusta B ionatham Q 8 forte XO deprensum X prec. pop. 0 9 falsa Xp.c.O 11 deblatain B dablaim 0 12 dabarim 0 14 montes Xa.c., om. B nabon B moses W 17 fine tend. WX tend. loco cet. exiuit 0 18 eius] eorum Xp.c. finis Wp.c. illius] illorum Xp.c. ipsius g 19 transmigrantium 0 profecti W,Xa.c. profectui B 21 discendimus X discensio WX 23 alt. et om. X conscientiae W ) [*]( 6* )

84

Et profecti de montibusAbarim castra metati sunt in cam pestribus Moab super Iordanen iuxta Hiericho ibique fixerunt tentoria a domo solitudinis usque ad Abel Sattim in planitie Moab.

In quadragesima secunda, quae et extrema mansio est, cursim, quae sint gesta, narremus. residens in ea populus a diuino Balaam, quem mercede conduxerat Balac, filius Sepphor, dei benedicitur iussione et maledictio mutatur in laudes.