Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de Hieabarim-siue, ut in secundo loco apud Hebraeos habetur, Hihim-castra metati sunt in Dibon - Gad.

Tricesima nona mansio interpretatur \'fortiter intellecta temptatio\'. pro hac in ordine historiae aliter scriptum repperi. postquam enim castra metati sunt in Hieabarim in finibus Moab contra ortum solis, legitur: inde profecti sunt et deuerterunt ad torrentem Zared. et de hoc loco proficiscentes castra metati sunt trans Arnon, quae est in solitudine finium Amorraei, eo quod Arnon in terminis sitMoabitarum et Amorraeorum.

et post haec uenerunt ad puteum, ubi cecinit Israhel carmen hoc: ascende, putee, quem foderunt principes et a peruerunt duces populorum in datore legum et in baculo eius. et de solitudine in Matthana et de Matthana ad torrentes dei et de torrentibus dei ad excelsa et de excelsis ad uallem, quae est in regione Moab, in uertice Phasga, qui prospicit contra desertum. haec loca in finibus Amorraeorum quidam interpretantes putant non mansiones esse, sed transitus, nec praeiudicare debere catalogo mansionum extraordinariam expositionem.

alii autem spiritalibus spiritalia conparantes nolunt regiones significari, sed per locorum nomina. uirtutum profectus esse, quod post magos et congregationem lapidum frequenter ueniamus ad torrentes Zared, quod interpretatur \'aliena descensio\', et in descensione positi transeamus ad Arnon, quod \'maledictionem\' sonat, quae est posita in finibus Amorraeorum, qui uel \'amari\' hostes sunt uel multa \'locuntur\'inflati.

sin autem transierimus terminos Moab, qui de incestu generatus est et recessit a uero [*](1 *Num. 33, 45 3 cf. Onom. s. 17,20 5 cf. Num. 21, 11 6 *Num. 21, 12-13 10 *Num. 21,17—20 19ICor.2,I3 23 d. Onom. s. 21, 13 24 cf. Unom. s. 23, 27 25 cf. Onom. s. 2, 22 26 cf. Gen. 19,36-37 cf. Onom. s. 8, 17; 14, 6 ) [*]( 1 ieab. 0 hieb. Q iaiab. (pr. ia eras.) Xp.c. hie W B,Xa.c. sin W 2 habes g hihym W hyhym 0 hihin B Iim g dibongath 0 4 pro hac] fac B 5 hieab. W hicab. (c exp.) X hieb. £ 2 iheb. B ieab. 0 6 et om. Q diu. QO 7 zareth WO zereth QB 9 et] de B 10 ibi B 11 puteum WB quem] quod B appe(ex appa)ruer. W parauer. 0 peruener. B 12 datorem XB legis 0 13 matth. 13 matt. B math. WXO utroque loco 14 alt. dei om. OB 16 phasgae Q. fasge OB quae respicit Q, 22 torrentem 0 zareth TFX2 gareth B iareth 0 23 discensio TVX arnom X 24 qui] quae W 25 hoste B loq. X 26 incesto OB ) [*]( LV. Hieron. Epist. II, Hilberg. ) [*]( 6 )

82
patre, statim nobis occurrit puteus, quem nemo de plebe fodit, nullus ignobilis, sed principes et duces, qui iura dant populis. et canentes carmen in aquis putei et in dei muneribus gratulantes prophetant, quo transituri sint et ad quae peruenturi loca, quod scilicet de deserto ueniant in Matthana, quod interpretatur \'donum\', et de Matthana ad Nahalihel, quod dicitur ad \'torrentes dei\', et de Nahalihel ad Bamoth, quae interpretatur \'excelsa\' siue \'adueniens mors\', quando conformes efficimur mortis Christi, et de Bamoth occurrit nobis \'uallis humilitatis\', quae tamen in uertice posita est montis Phasga, qui interpretatur \'dolatus\', quod nihil habeat informe et rude, sed artificis sit politus manu, qui mons respiciat solitudinem, quae Hebraice dicitur Isimun.

quando enim fuerimus in uirtutum culmine constituti, tunc totius mundi ruinas et omnium peccatorum respicimus \'uastitatem\'. paene obliti sumus currente oratione dictare: Dibon - Gad interpretatur \'fortiter intellecta temptatio\'. post Dibon - Gad geritur bellum contra Seon, regem Amorraeorum, et Og, regem Basan, et discimus, quod, cum uenerimus ad summum et de fonte principum regumque biberimus, ascendentes ad montem Phasga non debeamus eleuari in superbiam, sed propositam nobis e contrario solitudinem nouerimus. ante contritionem enim eleuatur cor uiri et ante gloriam humiliatur.