Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de Hieabarim-siue, ut in secundo loco apud Hebraeos habetur, Hihim-castra metati sunt in Dibon - Gad.

Tricesima nona mansio interpretatur \'fortiter intellecta temptatio\'. pro hac in ordine historiae aliter scriptum repperi. postquam enim castra metati sunt in Hieabarim in finibus Moab contra ortum solis, legitur: inde profecti sunt et deuerterunt ad torrentem Zared. et de hoc loco proficiscentes castra metati sunt trans Arnon, quae est in solitudine finium Amorraei, eo quod Arnon in terminis sitMoabitarum et Amorraeorum.

et post haec uenerunt ad puteum, ubi cecinit Israhel carmen hoc: ascende, putee, quem foderunt principes et a peruerunt duces populorum in datore legum et in baculo eius. et de solitudine in Matthana et de Matthana ad torrentes dei et de torrentibus dei ad excelsa et de excelsis ad uallem, quae est in regione Moab, in uertice Phasga, qui prospicit contra desertum. haec loca in finibus Amorraeorum quidam interpretantes putant non mansiones esse, sed transitus, nec praeiudicare debere catalogo mansionum extraordinariam expositionem.