Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Aaron plangitur, Iesus non plangitur. in lege descensus ad inferos, in euangelio ad paradisum transmigratio. audit quoque Chananaeus, quod uenisset Israhel, et in loco exploratorum, ubi quondam offendisse populum nouerant, ineunt proelium et captiuum ducunt Israhel. rursumque in eodem loco pugnatur: ex uoto uictor uincitur, uicti superant appellaturque [*]( .5 ) nomen Horma, id est anathema. eadem dicere mihi non est pigrum, legentibus necessarium, quod semper humanus status in huius saeculi uia fluctuet et alius in ualle, alius in campis, alius moriatur in monte, nec in monte simpliciter, sed in montis monte, id est in excelso uertice. cumque nos dei auxilio destitutos hostis inuaserit duxeritque captiuos, non desperemus salutem, sed iterum armemur ad proelium. potest fieri, ut uincamus, ubi uicti sumus, et in eodem loco triumphemus, in quo fuimus ante captiui.

Et profecti de monte Or castra metati sunt in Selmona. profectique de Selmona uenerunt in Phinon.

.Hae duae mansiones, tricesima quinta et tricesima sexta, in ordine historiae non inueniuntur, sed scriptum est pro eis: egressi de monte Or per uiam Maris Rubri, ut circumirent terram Edom. ex quo ostenditur in finibus atque circuitu terrae Edom eas positas.

nec secundum morem legitur: profecti de monteOr castra metati sunt in Selmona siue in Phinon, sed post ambitum terrae Idumaeorum uenit ad extremum et ait: profecti filii Israhel castra metati sunt in Oboth. nec dixit: \'profecti sunt de illo et illo loco\', quia duas mansiones silentio praetermiserat, [*](3 cf. Num. 21,1 7 cf. Num. 21,3 15 *Num. 33, 41-42 18 *Num. 21,4 .23 *Num. 33, 43 ) [*]( 1 hiesus W 2 discensus W,Xp.c. a paradiso W 3 audiit Xp.c. audiuit g cananeus W,Xa.c. chaneus Ba.c. et om. 0 4 nouerat XQa.c.OB ineunt] infert g in 0 praelium Xp.c.OB passim 5 ducit B -duci 0 pugnat OB 6 uicti] uictis W a(p s.l.)pellauitque X 7 nomen loci g orma WB 8 quod] quia 0 10 nee-alt. monte om. B 13 uincti W,Xa.c. fuimus g 14 in quo] ubi WX fuerimus X 15 selmon Wa.c. 16 prof. de Selm.] et B, om. W phynon 0 phin B finon Q 17 tricens. utroque loco Q 18 egr. sunt g 19 ut circ.] et circumierunt g 20 circumitu g in circuitu Q 21 et profecti g 22 selmona Wp.c. selnon X selmon cet. \' phion B 23 extrema jB 24 obeth Q eboth B 25suntow.fi et]inOB )

79
quas cum in supputatione tacuerit, reddidit in summa. prima mansio Selmona interpretatur \'imaguncula\', secunda Phinon diminutiue \'os\' — ab ore, non ab osse, intellege - in his Aaron mortuo murmurant contra dominum et Moysen, manna fastidiunt, a serpentibus uulnerantur et in typum saluatoris, qui uerum antiquumque serpentem in patibulo triumphauit, diaboli uenena superantur.

unde et imaguncula uerae expressaeque imaginis filii dei passionem eius intuens conseruatur et, quod corde credit, ore pronuntiat legens illud apostoli: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. simulque nota, quod utraque mansio ὑποκοριστικῶς appelletur, quia ex parte uidemus et ex parte prophetamus et nunc per speculum uidemus in aenigmate.

Et profecti de Phinon castra metati sunt in Oboth. Tricesima septima mansio uertitur in \'magos\' siue \'pythones\' uel secundum uerba Heliu \'lagoenas grandes\', quae cum musto plenae fuerint, absque spiramine ilico disrumpuntur. pugnauerunt magi contra Moysen et Aaron et a muliere, quae erat in Endor et habebat iuxta septuaginta interpretes spiritum pythonem, iuxta Hebraeos magum, regi Israhelis inluditur.

multae sunt praestigiae et innumerabiles laquei, quibus animae capiuntur humanae; sed nos dicamus. in domino confidentes: laqueus contritus est et nos liberati sumus et: si ambulauero in medio umbrae mortis, non [*]( 2 cf. Onom. s. 48, 28 3cf. Onom. s. 18,21 cf. Num. 21,4-9 9Rom. 10,10 11 * I Cor.13, 9 12 * I Cor.13,12 13 *Num. 33, 43 14 cf. Onom. s. 19,29 15 cf. Hiob 32,19 16 cf. Ex. c. 7-8 17 cf. I Reg. 28, 7-25 21 Ps. 123, 7 22 Ps. 22, 4 ) [*](1 quasi eum W tacuerat Q reddit Qp.c.OB summamOB 2 imagiuncula TF inmagincola X (corr. in imaguncula) phimon B deminutiue Xa.c.B 4 deum W mosen W 5 in s.l.X, om. Q typo Xp.c. anticumque W 6 pat. crucis g 7 in imagunc. (ex inmag. X) XO imagiunc. (alt. i s.l.) W 8 conseruata est B conserua 0 credit — corde om. OB . creditur Q 9 creditur corda (sic) W in (s.l.) ore Q 11 vnox. uarie scriptum in codd. appeIlaturSB uidemus] uidimus W uidemns et ex parte cognoscimus Q prophetamus B 12 profe(fae X)tamus WX uidemus B uidimus W 13 phynon 0 eboth X aboth B 14 phi(fi B)tones codd. 15 helyu 0 eliu B lagenas O,Ba.c. laguenas Bp.c. qui W,Xa.c. pleni W 16 inspiramine B illico W illiquo X dirr. B dir. 0 disrumpitur Xa.c. 17 mosen 17 qui 17 hendor Qp.c. 18 sept.—iuxta om. B phi(phy X)tonem codd. 19rexex regisX prae(e)strigie W,Xp.c. 22 medio umbrae] umbra WX )

80
timebo mala, quoniam tu mecum es. cadent a latere nostro mille et decem milia a dextris nostris: non timebimus ab incursu et daemonio meridiano, sed obturabimus aures nostras, ne audiamus uoces incantantium, et sirenarum carmina neglegemus.

post imaginem dei, quae in cordis ratione monstratur, et confessionem fidei, quae ore profertur, consurgunt serpentes et artes maleficae ad bella nos prouocant. sed nos, qui habemus pretiosissimum thesaurum in uasis fictilibus, quae frangi possunt, ita ut de quodam uix testa remanserit, in qua hauriri possit aquae pusillum, omni custodia circumdemus cor nostrum.

Et Et profecti de Oboth castra metati sunt in Hieabarim in finibus Moab. |

Tricesima octaua mansio \'aceruos lapidum transeuntium\' sonat. sunt sancti lapides, qui uoluuntur super terram, leues, politi et rotunditate sua rotarum cursibus similes. sunt et alii, quos propheta iubet tolli de uia, ne ambulantium in eos offendant pedes. qui sunt isti ambulantes? utique uiatores et praetereuntes, qui per istud saeculum ad alias mansiones transire festinant.

quod autem dicitur: in finibus Moab et supra scriptum est: in solitudine, quae respicit Moab contra solis ortum, ostendit iuxta litteram, quod huc usque in finibus terrae Idumaeorum fuerint et nunc ueniant ad terminos Moab de alia prouincia ad aliam transeuntes. non enim semper uni uirtuti danda est opera, sed, sicut scriptum est: ibunt de uirtute in uirtutem, de alia transeundum est ad aliam, quia haerent sibi et ita inter se nexae sunt, ut, qui una caruerit, omnibus careat. et tamen transire de alia ad aliam eorum est proprie, qui solis iustitiae ortum considerant. [*]( • 1 *Ps. 90, 7 3 Ps. 90, 6 cf. Ps. 57, 5-6 7 cf. II Cor. 4, 7 10 cf. Prou. 4, 23 11 *Num. 33, 44 14 cf. Zach. 9,16 15 cf. Hier. 50, 26 19 *Num. 21,11 24 Ps. 83, 8 27 cf. Mal. 4, 2 ) [*]( 2 nostro] tuo 0 nostris] tuis 0 3 sed] etOB obturauimus B obdurabimus Xa.c.,Q 4 syren. QB sereno Xa. c. 5 ncgle(i 0)gimus XOB negligamus g post] quod W 6 confessione XO 7 mal. om. W quia B 9 de quodam] quaedam g quo Q haurire X possint W iam possit B 10 ordinemus 11 hioab. W hicab. X hieb. QB ieab 0 14 polliciti (pr. 1 eras.) W 1sadom. W 19 super B dictum Q 20 contra] con W 21 quo adusque B idomae. Xa.c. idume. Q 25 quia adherent 0 qui adherent Xp.c. quia erent (ex erant) B 26 dc — solis om. W 27 ortum om. W desiderant Q )

81