Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de Asion - Gaber castra metati sunt in deserto Sin, haec est Cades.

Quaeritur, cur octaua mansio nunc tricesima tertia esse dicatur. - sed sciendum, quod prior per samech litteram scribitur interpretaturque \'rubus\' siue \'odium\', haec autem per sade et uertitur in \'mandatum\'. illudque, quod iungitur, Cades non, ut plerique aestimant, \'sancta\' dicitur, sed \'mutata\' siue \'translata\'.