Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de Baneiacan castra metati sunt in monte Gadgad.

Vicesima nona mansio interpretatur \'nuntius\' siue \'expeditio et accinctio\'uelcerte-quod nos uerius arbitramur—xairaxom?, idest \'concisio\'. haud aliter possumus magistri discipulorum atque credentium eos facere filios necessitatis, nisi praeceptores eorum interfecerimus. crudeles simus in occisione eorum; non parcat manus nostra armum aut extremum auriculae de ore leonis extrahere.

maledictus, qui facit opus domini neglegenteret qui prohibet gladium suum a sanguine. unde et Dauid: in matutino, inquit, interficiebam omnes peccatores terrae. de nuntio autem et accinctione haec breuiter possumus dicere, quod filiis necessitatis grandes ad uirtutem stimulos suggeramus, cum eis nuntiauerimus praemia futurorum et accinctos inire bella docuerimus. horum trium quicquid magister fecerit, in monte consistit.

Et profecti de monte Gadgad castra metati sunt in Ietabatha.

Tricesima mansio \'bonitas\' interpretatur, ut, cum peruenerimus ad perfectum uirum, in sacerdotalem gradum et in aetatem plenitudinis Christi, in qua et Ezechiel erat iuxta fluuium Chobar, possimus cum Dauid in tricesimo psalmo canere: in te, domine, speraui, non confundar in aeternum. pastor enim bonus ponit animam suam pro ouibus suis.