Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de Museroth castra metati sunt in Baneiacan.

Vicesima octaua mansio transfertur in \'filios necessitatis\' seu \'stridoris\'. si ab uno incipias numero et paulatim addens ad septimum usque peruenias, uicesimus octauus numerus efficitur. qui sunt isti filii necessitatis? psalmus ipse nos doceat: adferte domino, filii dei, adferte domino filios arietum. quae est tanta necessitas, quae nolentibus inponatur? cum diuinis scripturis fueris eruditus et leges earum ac testimonia uincula scieris ueritatis, contendes cum aduersariis, ligabis eos et uinctos duces in captiuitatem et de hostibus quondam atque captiuis liberos dei facies, ut repente dicas cum Sion: ego sterilis et non pariens, transmigrata et captiua, et istos quis enutriuit?

ego destituta et sola, et isti ubi erant? miraris Isaiam: eiusdem psalmi sacramenta cognosce: uox domini in uirtute, uox domini in magnificentia, uox domini confringentis cedros, ut, postquam aduersarios fregerit et concusserit desertos prius gentium populos, praeparentur cerui in montibus et sit dilectus sicut filius unicornium in temploque eius omnis dicat gloriam. porro, quoduertimus\'filiosstridoris\', ad illum sensum refer, quod timore supplicii et eius loci, ubi est fletus et stridor dentium, deserentes diaboli uincula Christo domino credentium turbae colla submittant.

[*]( 1 *Num. 33, 31 3 cf. Onom. s. 17,1 6 Ps. 28, 1 12 Esai. 49, 21 14 Ps. 28, 4-5 17 cf. Ps. 28, 9 18 *Ps. 28, 6 • 19 cf. Ps. 28, 9 20 Matth. 8, 12 etc. )[*]( 1 mus. WXQ musaeroth B mas. 0 Mos. g 2 baneiac (hs.l.B)an DB buneiacan X baianecan W baneycha 0 3 seu — 6 necess. collocant post lin. 11 repenteOB stridore B 4 incipis ex incipimus X addas Q 5 peruenies X uigesimus Q eff. num. g efficietur 0 sint Q 6 nos dicat W 8 fuėris s.l.X, om. W 9 uinculo g contendis B contendas W 10 ligabunt eas W uictos W duces kx ducis XQ in capt. et] et (de add. 0) captiuitate OB 11 quandam W atque] miseris atque g captiuos W repente] ct. ad lin. 3 12 captiuata QO 14 isaian W isain Q isaiam sed (sed s.l.m2) X, om. OB psalmis W 16 ut] et 0 17 prius] puii Q partus B praeparent W 18 templo quoque QOB 19 omnis (s.l.X) dicat WX omnes dicant cet. gloria W 20 refert WB refertur 0 timor B 21 deserens g 22 turba WX summittant 0 su (bs.l.) mittat X summittat W )

74