Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de Lebna castra metati sunt in Ressa. Octaua decima mansio in \'frenos\' uertitur. si enim post pr ofectum rursum ad luti opera descendimus, infrenandi sumus et cursus uagi atque praecipites scripturarum retinaculis dirigendi.

hoc uerbum, quantum memoria suggerit, nusquam alibi in scripturis sanctis apud Hebraeos inuenisse me noui absque libro apocrypho, qui a Graecis Xsjztr), id est parua, Genesis appellatur; ibi in aedificatione turris pro stadio ponitur, in quo exercentur pugiles et athletae et cursorum uelocitas conprobatur. dicit et psalmista: in- freno et camo maxillas eorum constringe, qui non adpropinquant ad te, et apostolus: nescitis, quoniam, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit brauium? sic currite, ut conprehendatis. [*]( 1 *Num. 33,20 3cf. Onom. s. 19,5; 28,18 5cf. Ex. 1,14 6cf. Mal. 1,4 7 cf. Ezech. 4, 1-2 11 *Num. 33, 21 12 cf. Onom. s. 20, 7 13 cf. Prou. 5,6 17 cf. Gen. 11, 3-9 19 *Ps. 31, 9 21 *I Cor. 9, 24 ) [*]( 1 remnon W 3 mansio est X laterem WX 4 quidem Q lebbona 0 sint 0 5 in ex(h exp. X)odo aegyptios (egyptius W) lateres WX populos W 6 mal. lateres 0 idumea Q idumuea W indumea (n eras.) X 7 ezechihel D hiezecihel X iezechiel B hyer. W iher. B ier. 0 8 discr. WX 9 alio] alia B aliud] aliis Ba.c. transitum QOB et om. X 13 cursu OB uagitat que praecepit W 14 scripture 0 15 nos quam W,X a.c. 16 apocryfo Q -cripho WX —crifo B AEIITN B AETETE Q AEIN W Depte 0 17 aedificat(c X)ionem WX 18 atlete W adletae Q 19 chamo et freno 0 chamo XQO 20 confringe DB c. (sic) 0 adproximant B ap. (sic) 0 21 quoniam] quod 0 hi qui 0 22 unus om. Q accepit Xa.c.B brauium] palmam WX ut omnes Q 23 conprendatis W )

69

Et profecti de Ressa castra metati sunt in Caaltha. Nona decima mansio interpretatur \'ecclesia\'. uagi currentium gressus frenis ad ecclesiam retrahuntur et fores, quas ante reliquerant, rursum intrare festinant.

Et profecti de Caaltha castra metati sunt in monte Sapher..

Vicesima mansio interpretatur \'pulchritudo\' et in monte decoris est constituta, de qua et quarti decimi psalmi principium sonat: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo?

uide, quid prosint frena: a uitiis nos retrahunt, introducunt ad uirtutum choros et in Christo, monte pulcherrimo, habitare faciunt. iste iuxta Danihel lapis excisus de monte sine manibus creuit in montem magnum et inpleuit omnem terram; iste iuxta Ezechiel uulnerauit principem Tyri; ad is turn in Esaia et Michea populi confluunt dicentes: uenite, ascendamus in montem domini et ad domum dei Iacob; et adnuntiabit nobis uias suas et ambulabimus in se-mitis eius.