Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quod autem in manu Moysi et Aaron egressus scribitur, intellege legem et sacerdotium, opera et cultum dei, quorum alterum altero indiget. nihil enim prodest exercere uirtutes, nisi noueris creatorem, nec dei ueneratio proficiet ad salutem, nisi praecepta conditoris inpleueris. his duabus manibus quasi duobus seraphim in confessionem sanctae trinitatis erumpimus dicentes: sanctus, sanctus, sanctus dominus sabaoth.