Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

per has currit uerus Hebraeus, qui de terra transire festinat ad caelum et Aegypto saeculi derelicta terram repromissionis ingreditur. nec mirum, si in illo numeri sacramento perueniamus ad regna caelorum, sub quo dominus atque saluator a primo patriarcha peruenit ad uirginem, quasi ad Iordanen, quae pleno gurgite fluens spiritus sancti gratiis redundabat.

quod autem in manu Moysi et Aaron egressus scribitur, intellege legem et sacerdotium, opera et cultum dei, quorum alterum altero indiget. nihil enim prodest exercere uirtutes, nisi noueris creatorem, nec dei ueneratio proficiet ad salutem, nisi praecepta conditoris inpleueris. his duabus manibus quasi duobus seraphim in confessionem sanctae trinitatis erumpimus dicentes: sanctus, sanctus, sanctus dominus sabaoth.

Mouerunt autem de Ramessemense primo, quinta decima die mensis primi, altera die post pascha egressi [*]( 6 Matth. 1, 17 11 cf. epist. LXXI 2, 3 (Hebraeus, id est siegdtrjg atque transitor) etinfrap. 75,1 12 cf. Hebr.11, 9 16 Num. 33, 1 22 *Esai. 6, 3 23 *Num. 33, 3-4 ) [*](1 sunt om. W 2 moisi X ATTAPCEIC X AITAPCEIT B attharsait 0 4 castra om. X fiat Q cathal.0 6 ab s.l.m2X habra(hs.l.m2)am X 7 et om. W a] ad (d exp.) XB 8 et 9 babil. XB babill. W 9as.i.Bad(dexp.)Z lOsunt XIIII Q alt. gener. om. Q 11 ebreus B transsire W, om. 0 12derelicto OB terra W promissionis 0 14 ac 0 a om. Q patriarca XB 15 iordanen WX — nem cet. qui Xp.c.m20 16 gratia Q autem om. W 17 Aaron — pr. et om. Q egressos scribit OB 19 proficiet (ex — cet Z) Wa.c.X proficit cet. 20 cond.] saluatoris Q man.] mansionibus Q 21 duobus] duabus W, om. X seraphym Q -phin 0 -phiim (alt. i exp.) X confessione OB 22 dom. deus QOB sabaoth. explicit Q 23 autem W, add. castra cet. rammasseX XV 0 24 pasca Xa.c.m2B )

53
sunt fillii Israhelin manu excelsain conspectu omnium Aegyptiorum. et Aegyptii sepeliebant, quos percusserat dominus ex eis, omne primogenitum in terra Aegypti, et in diis eorum fecit dominus iudicia.