Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

exterminator transit et terram Gesen pastoralem et pluuiis inrigatam non audet adtingere; erant enim postes eorum agni cruore signati et opere loquebantur: signatum est super nos lumen \'v uultus tui, domine. unde et appellatur ipsa sollemnitas phase, . quam nos transitum possumus appellare, eo quod de peioribus ad meliora pergentes tenebrosam Aegyptum relinquamus. sed iam tempus est, ut promissa conplentes mansionum Israhel ordinem per-. sequamur.

Scriptum est in ultima parte uoluminis Numerorum, quod apud Hebraeos appellatur \'uaiedabber\': haec sunt castra [*]( 1 cf. Ex. 15,4 etc.- 2 cf. Num.11, 7 3 cf. Leu. 14, 34-53 d. Leu. 13, 47-59 4 cf. Ex. 21, 28-32 cf. Ex. 22,19 5 cf. Ex. 21, 5—6 6 cf. Matth. 11,23-24 etc. 7 cf. Matth. 14,13 etc. 8 cf. Ps. 48,13. 21 cf. loh. 6, 5-13 etc. 10 cf. loh. 12, 24-25 cf. Ex. 3, 19-12, 36 .12 cf. Ex. 12, 29 cf. Ex. 13, 1-2. 12-15 13 cf. Ex. 12, 33 14 cf. Ex. 12, 23 cf. Gen. 47,1—11 16 Ps. 4, 7 17 cf. Ex. 12, 11 19 tenebr.] cf. Onom. sacra ed. Lagarde2 66, 28; 73,14; 77, 25 23 *Num. 33, 1 ) [*]( 1 infantia W 3 pr. lepra alt. conlepram 52 5 uxores 0 hac (h del.) X et 0 cupientes Wn aurae W subulii B subola ex subolet X 6 relinquentes Q chapharn. X 7 pascamur f 8 eius] suis 52 incipientes XQ ho(o £ >)rdeaciis Q,Ba.c. orde(ae TF)aceis cet. 9 sin g grana B 10 terra X etmort.] emortuumOB fructos W,Xa.c. 11 factus W,Xa.c. adflictus Q 12 perdit W,Qa.c. prodit X perdidit cet. ut om. B iri W 13 qui] que B 14 gesen XQ gessen WO gessem B pluuius B 17 solemn. X sollempn. WOB 18 quem Q app. poss. WX prioribus OB 19 derelinquamus Q relinquimus g 20 prosequamur 0 23 uaiedabber X uagedaber Q uaiedaber cėt. ) [*]( 4* )

52
filiorum Israhel, qui egressi sunt de terra Aegypti per turmas suas in manu Moysi et Aaron, quas Graeci djtaQVsig uocant, nos propter linguae proprietatem significantius \'mansiones\' siue, quia de exercitu dicitur, \'castra\' transtulimus.

fit autem catalogus mansionum a prima usque ad ultimam et numerantur simul quadraginta duae, de quibus Matheus loquitur: ab Abraham usque adDauid generationes quattuordecim et a Dauid usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim, id est simul generationes quadraginta duae.