Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

legimus Aegyptios lateres in Exodo, quos populus faciens ingemuit, legimus in Malachia, pro quibus Idumaea destructis politos lapides reponere nititur, et laterem in Ezechiel, in quo obsessae Hierusalem pictura describitur. ex quibus discimus in itinere istius uitae et de alio in aliud transitu nunc nos crescere, nunc decrescere et post ordinem ecclesiasticum saepe ad laterum opera transmigrare.

Et profecti de Lebna castra metati sunt in Ressa. Octaua decima mansio in \'frenos\' uertitur. si enim post pr ofectum rursum ad luti opera descendimus, infrenandi sumus et cursus uagi atque praecipites scripturarum retinaculis dirigendi.