Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Et profecti de sepulchris concupiscentiae castra metati sunt in Aseroth.
Quarta decima mansio in solitudine Pharan, quae in \'atria\' uertitur. in hac Aaron et Maria propter Aethiopissam contra Moysen murmurant et in typum zeli aduersus ecclesiam de gentibus congregatam populus Iudaeorum leprae sorde perfunditur nec redit ad tabernaculum et pristinam recipit sanitatem, donec statutum plenitudinis gentium tempus inpleat.
et hoc, prudens lector, adtende, quod post consummatam in duodecimo numero uirtutem, quia superbiit Israhel et in sepulchris concupiscentiae carnes Aegyptias desiderauit, rursum iacit aliud fundamentum et atria, id est uestibula; uirtutis ingreditur ostendens nobis et eos, qui stant, posse cadere et, qui ceciderant, resurgere. positus est Iesus in ruinam et [*]( 2 cf. Num. 33,16 3 cf. Num. 33,16 sec. LXX 5 cf. Ex. 16, 2—15 7 cf. Ezech. 16,26 10 *Matth. 23,27 13*Num. 33,17 15 cf. Onom. s. 15,19; 21,22 16 cf. Num. c.12 24 cf. Hier. 8,4 25 Luc. 2, 34 ) [*]( 1 electus Q maculum W 2 sepulchra XQ -cra cet. 3 in om. TF memoria XQ 4 nos] nos omnes g temporalem siue saec. 0 5 non debere nos X murmurari TF 6 iure!. W iurulentas (ex iurulencias) ollas (s.l.)X uirul. cet. 7 quae X mane W 8 eas rursus OB eos W 9 nauseam 0 uorabimur Q 10 sepulcra Xa.c.OB 13 sepulcris OB 14 aserot B asseroth Q 15 mansio est XQ qui W 16 hac] hacab (ab exp.) X acab W aharon (h exp.)X aeth. Q eth. WXO et. B 17 eccl.] eam TF 19 pristinum recepit TF 20 tempus om. Q impleatur Q impletur B 21 numero om. 0 qua B superbit lVXOB superbiuit g 22 sepulchris Q, -cris cet. - 23 ad atria OB atria fundamentum (dcl.) X ad uest. OB uestibulum g 24 ingr. et Q 25 ceciderunt (ex -rent X)XQ posse res. QOB est enim QB et] et in OB ) [*]( LV. Hieron. Epiet. II, Hilberg. ) [*]( 5 )
Et profecti de Aseroth castra metati sunt in Rethma; pro quo supra in hoc eodem libro legimus: postquam profectus est populus de Aseroth, castra metati sunt in solitudine Pharan.
Haec est autem quinta decima mansio. et notandum, quod reliquae mansiones decem et octo, quarum nunc breuiter catalogus describitur, a Rethma usque ad Asion-Gaber, id est usque ad tricesimam secundam mansionem, sub Pharan solitudinis nomine contineantur. in quibus uniuersa, quae scripta sunt, diuersis temporibus gesta sentimus; quae quia non sunt per mansiones singulas distributa, i a nobis quoque in commune dicentur, ut postea ueniamus ad reliqua. J
Rethma transfertur \'sonitus\' aut \'iuniperus\', quamquam plerique I \'arceuthon\' apud Graecos aliud genus arboris significare contendant. iuniperum autem et primus graduum psalmus iuxta ueritatem Hebraicam sonat, ubi scriptum est: quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam? et propheta respondit: sagittae potentis acutae cum carbonibusiuniperorum;pro quo apud nos legitur: desolatoriis.