Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de solitudine Sinai castra metati sunt in sepulchris concupiscentiae.

Tertia decima mansio, cuius nomen cum interpretatione editum est, apud Hebraeos appellatur \'cabaroth atthaua\'. est autem sensus ille de euangelio, quod Iesus baptizatus statim ab spiritu ductus est in desertum et temptabatur a diabolo.

itaque et Israhel post familiarem cum deo sermonem, postquam iuxta montem Sinai commoratus est anno uno et diebus quattuor, mira dispositione castrorum egressus est in solitudinem Pharan, quae interpretatur \'onager\' aut \'feritas\', ibique succumbit malae bestiae fastidiens caelestem panem et Aegyptiorum carnes desiderans, quando multos subitum uorauit incendium et intercedente Moyse fumum uorax flamma consumpsit.

tunc accipiunt coturnices et usque ad nausiam ac uomitum deuorant. eliguntur septuaginta presbyteri, uadunt ad ostium tabernaculi, duo remanent, Heldad et Medad, non imperii neglegentes, sed humilitate submissi, dum se honore arbitrantur indignos, unde et absentes prophetant. saturatoque populo, cum adhuc esca esset in ore ipsorum, ira dei ascendit super eos et occidit [*]( 4 cf. p. 59, 21 et Onom. s. 15,1; 23, 13 7 *Num. 33, 16 12 cf. Matth. 4, 1 etc. 15 cf. Num. 10, 11-12 cf. Onom. s. 6,15; 18,16 17 cf. Num. c. 11 23 *Ps. 77, 30-31 ) [*]( 1 pop. tr. OB 2 o(ex a X)blationes WX discrip(bX)tae W,Xa.c.m2 sint] s (= sunt) W 310co om. W 4 rub us WX 5 princ. sit XOB 6 enim est B unam gratiam Q om gratia W 8 sepulchris WQ -cris cet. 9 cum] ex g 10 pr. est] est et B cabarath Q cabaroti B sabba roti 0 atthaua (att exp. Q)XQ attauua OB attiua W 11 ab WB a cet. 12 tentatusf alt. et om. OB 13 domino 0 sermone W 14 uno om. 0 15 est om. ç solitudine WOB qui W 16 aut] uel 0 succumbet W male W 17 subito 0 18 uorauerit B mose W umum B humum QO 19 cor- turnices W nauseam 0 20 elegunt W qui (s.l.m2) uadunt X hostium (ex hostia W) codd. 21 heldat W,Qa.c. eldat B eldath 0 medath WO modat B 23 unde] usque W cum] dum g escae (ex esse X) essent WXQ 24 eorum g )

65
pingues eorum et electos Israhel prae pedi uit, ne ad malum uelociter currerent; unde et appellatus est locus \'sepulchra concupiscentiae\' siue, ut in Septuaginta legimus, \'memoriae desiderii\'.

-ex quibus omnibus nos docemur, qui sapientiam dimisimus saecularem et Aegyptias ollas contempsimus, non debere murmurare contra caelestem scripturarum panem nec iurulentias Aegyptiorum, qui sunt magnarum carnium, sed simplicem mannae cibum quae- . rere; alioquin, si rursus eas uoluerimus appetere, uorabimus usque ad nausiam et statim domini igne torquebimur desideriumque nostrum uertetur in tumulos, ut simus sepulchra dealbata, quae foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia.