Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Profectique de Halus castra metati sunt in Raphidim; et non erat ibi aqua populo.

Undecima mansio est, quam uiolenter interpretatam in libro Hebraicorum Nominum repperi \'uidit os sufficiens eis\' aut certe \'uisio oris fortium\'; meliusque transfertur \'dissolutio fortium\' uel \'sanitas fortium\' siue iuxta proprietatem linguae Syrae \'remissio manuum\'. haec et in Exodo legitur post profectionem de heremo Sin.

queritur in ea populus ab ardore sitis; fons de petra Oreb erumpit et profluit et, quia temptauerunt deum, locus Raphidim \'temptationis\' quoque, id est \'massae\' sortitus est nomen. Moyses ascendit in montem; Iesus contra Amalec militat; ad crucis signum superatur inimicus; remissis orantis manibus hostis uictor insequitur.

sedet [*]( 2 *Ex. 17, 1 6 cf. Onom. s. 16, 7 *Matth. 13, 33. *Luc. 13, 21 7 cf. Ex. 16, 2-36 11 Ps. 77, 25 13 *Num. 33, 14 16 cf. Onom. s. 14, 22 19 cf. Ex. 17,1 20 cf. Ex. 17, 3.6 21 cf. Ex. 17, 7 22 cf. Ex. 17, 10. 9.11 24 cf. Ex. 17,12. Zach. 3, 9 ) [*]( 1 deci W heremi Bp.c. 4 raphydim Q passim, in raphidim O 5 un. reg. om. X interpretaturque WXB 6 alus 0 commiscuit B farina X 7 trib. sat. 0 8 pro fame WX proc. resp. 0 9 accepitque WXOB altius B 11 aesum WQ hesum XB scriptura W 13 que om. XB alus OB 14 aqua ibi OB 15 interpretata W 16 reperi Q uidit] uidelicet 0 hos WB eius X 17 uicio OB pr. fortius B 18 sirae (-e B)WB 19 man.] add. fortium s.l.X haec ex hae X et om. XQa.c.,OB 20 ob (ab W) ardorem WXQ orep erupit B 21 tentauerunt Xa.c.O temptarunt Q dominum OB raphadim B - 22 massae scripsi (c/. p. 62,13) messe X messę Q mse 0 mense WB est s.l.B moses W,Xa.c.m2 23 amalech XQO )

62
Moyses super lapidem de Zacharia, qui septem habebat oculos et in Samuhelis uolumine appellatur aben ezer, id est \'lapis adiutor\', et utramque manum eius Aaron et Ur, id est \'montanus lucidusque\', sustentant. deuicto aduersario superuenit Iethro, adducit Sepphoram et utrosque filios, dat consilium septuaginta seniorum et in typum ecclesiae de gentibus congregatae legis imminutio euangelio suggerente conpletur.

pulchre autem \'dissolutio\' ac \'sanitas fortium\' Raphidim dicitur uel propter dissipatum Amalec uel propter sanatum Israhel. sin autem \'remissionem manuum\' iuxta Syros Raphidim sonat, dicemus propter offensam populi, quia contra dominum murmurarit, istud loco nomen inpositum. haec tangimus potius, quam exponimus, breuiter indicasse contenti, quod post fermentum – Halus - et \'massam\' ecclesiae soleant multiplicia daemonum aduersum nos temptamenta consurgere.