Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Profectique de Halus castra metati sunt in Raphidim; et non erat ibi aqua populo.

Undecima mansio est, quam uiolenter interpretatam in libro Hebraicorum Nominum repperi \'uidit os sufficiens eis\' aut certe \'uisio oris fortium\'; meliusque transfertur \'dissolutio fortium\' uel \'sanitas fortium\' siue iuxta proprietatem linguae Syrae \'remissio manuum\'. haec et in Exodo legitur post profectionem de heremo Sin.

queritur in ea populus ab ardore sitis; fons de petra Oreb erumpit et profluit et, quia temptauerunt deum, locus Raphidim \'temptationis\' quoque, id est \'massae\' sortitus est nomen. Moyses ascendit in montem; Iesus contra Amalec militat; ad crucis signum superatur inimicus; remissis orantis manibus hostis uictor insequitur.