Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si ergo pars historiae itineris exAegypto spiritaliter ac-I cipitur, et cetera, quae ab apostolo pro angustia temporis praetermissa sunt, eiusdem intellegentiae conuincitur. nam idem propheta,. qui in alio loco dixerat: habitaui cum habitationibus Cedar; multum incola fuit anima mea, absentiam terrae sanctae ferre non sustinens lacrimabiliter ingemescit et dicit: haec recordatus sum et effudi in me animam meam, donec transeam in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum dei in uoce exultationis et confessionis, sonus epulantis, et in alio psalmo: reuela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.

Paulus quoque: lex spiritalis est et ipse dominus:; si crederetis Moysi, et mihi crederetis; de me enim ille scripsit, et euangelium secundum Lucam: tunc incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in cunctis scripturis, quae de se ipso dicta erant. igitur Iudaei paruuli et qui solidum cibum glutire nequeunt, sed adhuc lacte [*]( 3 I Cor. 10, 1-4 12 *Ps. 119, 5—6 14 *Ps. 41, 5 18 Ps. 118, 18 19Rom. 7,14 20 *Ioh. 5, 46 21 *Luc. 24,27 23 cf. I Cor. 3, 1-2. Hebr. 5, 12-14 ) [*]( 1 agit omnia Xa.c. omnia inquitO omnia B figuram B illos W 2 nostr. comm. 0 commotionem IFcommimionem Ba.c. 3 quoniam] quod QB 4 mari W per mare XB 5 moysi W moisen X 6 omnem B escam spiritalem 0 escam Q, om. W 7 spiritalem potum Q 8 enim] autem 0 consequenti (-te Q) QO 9 itin. hist. W hystoriae (-eB) QB iteneris X 10 ab s.l.m2X per (propter 0) angustiam XO praetermissae W 11 eiusdem esse g conuincuntur Xp.c.m2 conuincentur WO 12 h(s.l.)abitacionibus X habitantibus cet. caedar WQ 13 sancte terre 0 14 ferre om.Q ingemiscit Xp.c.m2 OB 16 loco XB locum cet. 17 confessis W 20 pr. credideritis Xa.c.m2Wa.r. moisi X mosi IV et om. Q cred. mihi Q alt. crederitis Xa.c.m2 21 euangelio W 22 moise B moysen W moisen X et in (exp.) omnibus X 23 se om. QOB 24 paruoli Xa.c., om. Q gluttire WQ )

51
nutriuntur infantiae, legant Pharaonem carneum et Mare Rubrum, per quod ad Indiam nauigatur, et manna coriandro simile et omnia, quae scripta sunt, audiant corporaliter: lepram domorum et lepram pellis et staminis, taurum homicidam et iumentum adulterii reum et Hebraei propter uxorem ac liberos seruire cupientis aurem subula perforatam.

nos autem derelinquentes Capharnaum, agrum quondam pulcherrimum, et cum Iesu egredientes in desertum pascimur panibus eius, si insipientes sumus et iumentorum similes, hordeaceis, si rationale animal, triticeis et ex grano frumenti commolitis, quod in terram cadens et mortuum multos fructus attulit. nouem plagis percussa est Aegyptus, fractus Pharao, ut dimitteret populum dei ad extremum primogenita perdit, ut primogenita Israhelis domino sacrarentur. qui prius tenere cupiebant, instanter expellunt.

exterminator transit et terram Gesen pastoralem et pluuiis inrigatam non audet adtingere; erant enim postes eorum agni cruore signati et opere loquebantur: signatum est super nos lumen \'v uultus tui, domine. unde et appellatur ipsa sollemnitas phase, . quam nos transitum possumus appellare, eo quod de peioribus ad meliora pergentes tenebrosam Aegyptum relinquamus. sed iam tempus est, ut promissa conplentes mansionum Israhel ordinem per-. sequamur.